Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1lem cum illa à cathectu diſtantiam, ac proinde grauitatem
perueniat, vt in æquilibrio contingit­
Superiorem autem lancem modo prædicto à linea ca­
thectus magis remoueri, ſic poteſt demonſtrari exemplo hu­
ius figuræ.
Sit cathectus cadens linea AB, quæ tranſeat
per punctum axis propoſitæ libræ vbi C.
Deinde ducatur
recta DE per longum diuidens iugum libræ, ipſaque DE bi­
fariam diuidatur in F, & punctum in quo ſecat lineam AB,
ſignetur G.
Poſtea excitentur à puncto D, & à puncto E
duæ paralellæ perpendiculariter tendentes ad lineam AB,
ita vt efficiantur duo triangula AEG, & DGB.
In his au­
27[Figure 27]
tem triangulis, an­
gulus DGB ęqua­
lis eſt angulo EGA
cum ſint ad verti­
cem per 15. primi
Eucl.
Angulus etiam
D. ęqualis eſt an­
gulo E cum ſint al­
terni intra eaſdem
paralellas, vt patet
per 29. primi eiuſ­
dem Euclidis.
Si­
militer etiam angu­
lus B æqualis eſt
angulo A, quia
vterque ponitur re­
ctus.
Cum igitur
tres anguli vnius
trianguli æquales
ſint tribus angulis alterius trianguli ſequitur per 4. prop. ſex­
ti, latera eorundem triangulorum, quę circum ęquales an­
gulos ſunt, eſſe inter ſe proportionalia.
Vnde fit vt cum
vnum latus ex duobus, quibus angulus E continetur, vide­
licet GE ſit maius quam latus GD ęqualis anguli D.
Siqui­
dem GE eſt pluſquam dimidium lineę DE continet enim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index