Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1
Cvr ſtatera qua carnes ponderantur, paruo ap­
pendiculo
magna trutinat onera cùm alioqui
tota
dimidiata exiſtat libra? vbi enim onus im­
ponitur
ſolùm ſuſpenditur lanx: in altera
verò
parte ſola est ſtatera.
An quia ſimul li­
bra
& vectem ipſam contingit eſſe ſtateram?
libram quidem, vbi ſpartorum quodcumque ſtatera fit cen­
trum
: in altera enim parte lancem, in altera autem pro lance
æquipondij
appendiculum habet, quod libræ incumbit, ceu ſi
quis
alteram apponeret lancem, & illi pondus imponeret.
Ma­
nifeſtum
enim quod tantundem trahit ponderis ei, quod in al­
tera
iacet lance.
Quemadmodum autem ſi vna libra multæ
ſint
libræ, ſic talia inſunt ſparta multa in eiuſmodi libra,
quorum
vniuſcuiusque quod intrinſecus eſt ad appendiculum,
ſtateræ
eſt dimidium: & omnino iſthuc libra eſt, vnam qui­
dem
habens lancem, in qua pondus appenditur: alteram ve­
vbi id ſtatera æquipondium.
Quamobrem appendiculum
ad
alteram ſui partem eſt ſtatera.
Huiuſmodi autem exi­
ſtens
multæ ſunt libræ, totque quot fuerint ſparta.
Semper
autem
quod lanci propinquius eſt ſpartum, appensòque oneri,
maius
trahit pondus, quoniam fit quidem omnis ſtatera in­
uerſus
vectis, hypornochlion namque vnumquodque ſpar­
tum
ſupernè exiſtens, pondus verò id quod lanci ineſt.
Quan­
autem productior vectis fuerit longitudo ab ipſo hypomo­
chlio
, tantò ibi quidem facilius mouet, hic autem æquilibrium
facit
, ponduſque ſtateræ trutinat, quod ad æquipondij vergit ap­
pendiculam
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index