Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1modò facilius extrahatur; plumbum vel ſimile aliud onus
ſuperimponitur
ipſi extremo C, vt eo depreſſo, eleuetur
alterum
extremum D, per conuerſionem ipſius ligni CD,
tanquam
vectis ſuper fulcimentum A; & ad eleuationem
ipſius
extremi D, vas ex eo pendens, pariter euehatur, & è
puteo
extrahatur.
Expedit autem facilitas potius in vaſis
extractione
, quàm in demiſſione; idque tam ex parte poten­
tiæ
, quàm ex parte ponderis.
Ex parte quidem potentiæ,
quia
laborioſus eſt cum difficultate extrahere, quàm cum
difficultate
demittere.
Nam corpus humanum dum ex­
trahendo
inclinatur, ſuo præpeditur pondere, ne expeditiùs
erigatur
, funemque paulatim reducat, & per eam vas ipſum
ſubleuet
.
Contra verò dum ad vas demittendum, & immer­
gendum
, funis cum ligni extremo D trahitur deorſum, illi
naturali
quodam nutu incumbit, commodiuſque vires
exerit
, ac difficultatem omnem euincit; vt experiri etiam eſt
in
vſu trachleæ ad exhauriendam aquam, vel ſuſtollendum
quodlibet
aliud pondus per funis detractionem.
Deinde
ex
parte ponderis, quia minor eſt difficultas demiſsionis,
quàm
extractionis prædictæ.
Siquidem pondus lapidis, aut
plumbi
, quod ſuperari debet in vaſis miſsione, æquale eſt
ponderi
ſolius aquæ hauriendæ ipſo eodem vaſe, vt dictum
eſt
: pondus autem quod ſuperandum eſt in extractione,
non
ſolum eſt pondus aquæ hauriendæ, ſed etiam
vaſis
, ac funis, ideoque maius conſtituitur,
ac
difficilius ſuperatur.
Conſultius ergo
eſt
, maiori difficultati ſuccur­
rere
ipſo machinæ bene­
ficio
, ac ponde­
re
adie­
cto

in
altero extremo, vt
aiebat
Philoſo­
phus
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index