Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1to inclinare non poſſit nauigium quaſi in contrarium, ſicut cum
parum vel minus impellit; velo ſic conſtituto vt diximus, totus
penè impetus venti in eius partem, quæ ad puppim extenditur
tanquam in ſinu excipitur atque colligitur, vbi propellit quidem
ex tranſuerſo, ſed cum magis appropinquetur temoni, quo ob­
uiantibus fluctibus maris, nauis retrahitur in contrarium, minus
præualet, quàm ſi imprimeretur verſus proram, vel in totum ip­
ſum velum vniformiter tenſum.
Dumque nautæ mediante gu­
bernaculo, ac temone, cum vento contendunt, in contrariam
partem proram reclinando, medium iter tenet nauigium, per­
gitque
antrorſum, quo ipſemet deſtinauerint nautæ.
Hæc ex Ariſtotele, quæ vt clarius dilucidentur, ſit nauis AB,
cuius puppis A, prora verò B, gubernaculum obliquè conſti­
tutum AC; temo ſimili­
47[Figure 47]
ter AD, malus E, ac ve­
lum ſecundum infimam ſui
oram, ſit curua linea FG,
lateraliter ventum exci­
piens ex parte dextera
vbi H.
Tunc quaſi pugna
quædam conſideretur inter
ventum, ac temonem.
Nam
flante vento ex H, naui­
gium
transferri deberet in
oppoſitum, hoc eſt ſini­
ſtrorſum verſus I per li­
neam HLI.
Incidentibus
autem fluctibus maris in
alam temonis AD, prora
ex B conuerti deberet in H, circa ipſum punctum A tanquam cen­
trum talis motionis obliquæ, vt probatum eſt.
Quoniam verò
neutrum præualet, nauis, medium curſum tenens, transfertur
antrorſum verſus K quo pergere, ac velificare cupiunt nautæ,
qui iccirco in tali poſitione nauim cum velo conſtituunt.
Cauſa verò cur neutrum præualeat hæc eſt: Nam ex vno ca­
pite, licet temo, nauis poſitionem immutet, ac inclinare eam va-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index