Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1leat obliquè, promouere tamen eam ipſam nequit, quo proram
reſpicientem conſtituit, multoque minus dum ventus inde validè
ſpirat.
Quare in caſu propoſito, hoc tantum præſtat ala illa ob­
uerſa temonis, quod eſt, eandem nauis poſitionem obliquam ſer­
uare contra impetum ſpiritus, quo certè prora non minus quàm
puppis ad latus retrocedere cogeretur, pariterque in oppoſitam
partem abire.
Ex alio verò capite licet ventus æquè incidat in to­
tum velum, ac vehementer pellat ex tranſuerſo: nihilo minus pro­
pter explicatam veli poſitionem totum ferè ſe confert in par­
tem ad puppim vergentem, quæ ſublimior, ac latior eſt, ſinumque
maiorem efficit, ex quo impetus quaſi retortus refunditur in
latus verſus proram, vt in LB, quo proinde latere nauis fertur
antrorſum ſuper lineam E K.
48[Figure 48]
Retorqueri autem im­
pulſum prędictum ex eo
contingit, quia tam infima
veli ora ab E vſque ad G,
quàm antenna à loco vbi
malo alligatur vſque ad
ceruchum, ſeu cornu eius,
quod in altum extollitur,
ſemper patitur magis à
vento perflante, quàm
pars tam veli; quàm an­
tennæ, quæ eſt ab E in F
verſus proram: nam inde
potius fugit atque elabitur
ventus ob maiorem di­
rectionem, quam ſeruat
erga ipſum ventum, quem non ita in faciem excipit, ſicut pars
concaua, quæ ad puppim vergit.
Dum autem patitur, ac percu­
titur magis cum velo, antennæ pars, quæ eſt à malo ad cornu,
verbi gratia in ſiniſtra, tanquam ſi moueretur circa ipſum malum
veluti ſemidiameter circa centrum, vertere nititur nauigium in
contrarium, hoc eſt dextrorſum, quia vim accipit à ſiniſtra.
Vnde
impulſus quaſi retortus aliquantulum in gyrum, nauem ipſam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index