Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1los videri ad motum faciliores, eo quod maior eſt angulus
contingentiæ ad planum, circumferentiæ minoris, quàm
maioris circuli, vt in ſubiecta figura maior eſt angulus ABC,
quàm DBC: probat quidem mi­
53[Figure 53]
nores circulos minus offenſare
propter maiorem eleuationem
ipſius anguli à terra, vt ſupra ex
plicuimus; ſed non probat per ſe
facilius moueri; imò oppoſitum.
Nam quo curuior eſt linea, eo re­
motior à motu recto, ac naturali,
ideoque tardius mouetur, vt cum
Ariſtotele pariter probauimus in
principio.
Nec recurrere fas eſt ad rotam materialem, quæ
ſi maior fit, maiore ſui parte tangit planum, cum idipſum
deſtruat eius aſſumptum, quod fundatur in eleuatione an­
guli contactus ſupra punctum B ſupponendo contactum
fieri in puncto ipſo B, & non in parte diuiſibili.
Quod ſi di­
catur reuera fieri in parte diuiſibili tanto maiore, quanto
maior fuerit circumferentia, tunc variatur ſuppoſitio ante­
cedentis in conſequenti, nihilque propterea verè concluditur.
Iam verò lo quendo Ariſtoteles de duobus reliquis mo­
dis, quibus dixerat rotunda, vel orbiculata corpora circula­
riter moueri abſque eo, quod agitentur ſecundum abſidem,
ſeu abſide planum contingant, ait, his etiam modis iam ex­
plicatis facillimè ipſa corpora moueri, ac alia ipſis adiuncta
veluti onera commouere.
Non quidem ex eo, quod parua
ſui portione planum attingant, vel offenſent, vt dicebamus
de primo modo: ſed alia ex cauſa, quam initio huius operis
textu ſexto expoſuimus.
Nimirum quia circulus cum ex
duabus efficiatur lationibus, vel cum ſi moueatur ſecundum
circumferentiam, duabus feratur motionibus: altera obli­
qua, ac præter naturam; altera verò recta, ac ſecundum na­
turam: ad hanc ſemper habet nutum, ſeu propenſionem.
Si­
cut verbi gratia quodlibet graue ad motum deorſum.
Quam­
obrem qui mouent ipſum circulum ſecundum circumferen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index