Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1dente ad centrum mundi in duas partes æquales, & æquè
ponderantes, ac proinde ſemper eſt eadem illarum pro­
portio inter ſe, & eadem ponderum ratio, ex qua prouenit
motus.
Fatetur tamen hoc tantum procedere abſtractè lo­
quendo cum alioquin in trochleis, ac rotis materialibus ne­
gare non poſſit experientiam quam ſupponit Ariſtoteles.
Quare totam maiorem facilitatem, quam experimur in ipſis
trochleis, ac rotis maioribus, ipſe ad maiorem proportio­
nem, quam vt plurimum rota maior habet cum proprio axe
reducit.
Sed quidquid ſit de facilitate, aut difficultate ſimul pro­
ueniente
ex hoc capite, quam certè admittimus, ac infra etiam
explicabimus: ſiſtendo in ſola ratione maioris, aut minoris
ambitus rotæ prout hic ſupponit Ariſtoteles, cæteris ſcilicet
paribus; exploratiſſimum eſt, ac negari minimè poteſt, quam
facilius adhuc ſeruata eadem proportione axis, ſeu craſſitiei
illius ad ambitum rotæ, ferantur pondera, ſi maioribus aſpor­
tentur, eleuentur; aut trahantur rotis; ſicut etiam ſcytalis, de
quibus hic eadem eſt ratio.
Loquitur autem Ariſtoteles
de illo genere ſcytalarum, quæ ſimiliter circa axim coniunctum
ad eleuanda pondera conuertuntur, appoſito in altera ex­
tremitate illarum ferreo quoddam manubrio, vt in ſpecie eſt
in ſubiecta figura.
Scytala enim de ſe tantum ſignificat lignum
quoddam oblongum, ac teres tanquam cylindrum, cui quandoque
alijs adiunctis diuerſæ machinæ, ac inſtrumenta vectoria, ſi­
ue tractoria efficiuntur, quorum nonnulla adhuc ſcytalæ
vocantur, vt hæc de qua loquimur, & alia de qua infra quæ­
ſtione 11.
55[Figure 55]
His itaque ſic ſe habentibus breuiter ac perſpicuè quæ­
ſtionem diluit Ariſtoteles, inquiens, maiorem hanc facilita­
tem, ac velocitatem motus procedere à maiori diſtantia,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index