Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

Table of figures

< >
< >
page |< < of 71 > >|
1ſæpe lationem diuiſit in tres motus;
ſpecies, vnam propriam, & reliquas
duas communes.
Cæterum qualia cun­
que ſint genera motus, diuiſione ha­
ctenus inuenta, neceſſarium eſt, vt ha­
beant rem mobilem ſibi ſubiectam: quia,
omnis motus est in re mobili, hoc
eſt in eo, quod mouetur, vt caleſactio
eſt in ligno, non in termino à quo inci­
pit, veluti in frigore, neque, in termino
in quem deſinit, vt in calore, quia eſt
forma & finis, finis autem eſt immobilis:
proinde admonet Auer cum eo non
eſſe diſputandum, qui cogitat & conten­
dit formam moueri, quemadmodum in­
ter initia explanabam.
At ſi in aliquo
eſſet termino, veriſimilius eſt in termino
ad quem tendit motus, eſſe, quàm in eo
vnde fit: quia motus ſumit nomen a ter­
mino, i quem deſinit, vt motus in ens, deno­
minatur generatio, quanquam incipit à

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index