Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Table of figures

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1
Aliter breuiùs. ex D centro figuræ ducta DA ſecetur in da­
tâ ratione in O: per quod agatur linea CE, atque eidem peralle­
la AH: é centro verò D ſemidiameter figuræ motûs DH.
Di­
co hanc ſecari à lineâ hypomochlij in eadem ratione.
Cùm
enim ſimilia ſint triangula ADH. ODG: erit DH ad DG, ut
DA ad DO, hoc eſt in datâ ratione.
LEMMA II
Si duabus inæqualibus lineis addantur æquales; maiorem rationem ha­
bet maior ad minorem, quàm eadem maior aucta ad auctam
minorem.
Duabus inæqualibus AB. CD addantur æquales BF. DL.
Dico AB ad CD maiorem rationem habere, quàm AF ad CL.
Fiat enim ut AB ad CD minorem: ita BF ad aliam minorem
DG. erit ergo utraque antecedens AF ad utramque conſequen­
tem CG, ut AB ad CD.
Sed AF ad CG maiorem habetra­
tionem, quàm ad CL: igitur & AB ad CD maiorem habet ra­
tionem, quà AF ad CL.
18[Figure 18]
LEMMA III
Si ex eadem baſi deſcribantur plures figuræ rectilineæ æqualium late­
rum; & ex illâ baſi per illarum centra agatur linea recta; ea quæ
plura habet latera, centrum magis abducit à baſi.
Deſcribantur ex eadem communi baſi AC triangulum A
BC, quadratum ADEC, & pentagonum AFGHC æquali­
um laterum: & per illarum centra agatur linea recta Gque ſe­
cans baſim AC æqualiter per problema theorem. 1.
Quia
itaque altitudo trianguli BQ eſt minor latere BA, hoc eſt QR;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index