Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1initium eſt motus. Plurimum itaque confert ad motus facilitatem,
vt tum axis, tum rota intus ſint læuißima, vnde aurigæ axungia
( quæ inde nomen traxit ) ipſa inungunt.
Quod parua ſui.] Prima cauſa eſt facilitatis motus ſuper plano
in rotundis de modico contactu in omni ſui poſitione.
Contactus
enim multa parte ſui facit hærere, & ſimul eſſe ea, quæ ſeſe ſic con­
tingunt, & quidem tantò magis, quantò maior eſt hic contactus.
quò igitur erit minor, eò minus hærere, citiuſque diuelli faciet. Mul­
ta autem præter rotunda vt triangulum æquilaterum, & tetraë­
dron planum in puncto contingere poſſunt, ſed non in omni ſui poſi­
tione, vt cum ſecundum vnam ſui aream ſuperiacent: at rotunda
ſiue ſphæra ſit, ſiue circulus planum in vno puncto quouis modo ſe­
cundum curuaturam poſita attingunt.
quod demonſtratum eſt de
illo quidem à Theodoſ. prop. 2. lib. 1. de Sphær. de hoc vero ab Eucli­
de prop. 16. lib. 3.
Et quia non off.] Secunda cauſa eſt de occurſantibus, quæ
rurſus cum minimam partem rotundorum attingant, & atterant,
minus impediunt, quam quæ plus attingunt, pluribuſque occurſant.
Diſtat enim angulus.] Cum rotundum incumbit plano ad
omnes rectas à quibus tangitur in ipſo plano angulos facit contin­
gentiæ, quorum ſinguli quia ſunt minores quouis acuto angulo re­
ctilineo, vt eſt demonſtratum prop. 16. lib. 3.
procliues ſunt maxime
ad motum.
Latus enim curuum anguli vnius contactus ſemotum
quidem eſt à plano: ſed parum propter anguli anguſtiam.
Et ſic non
offenſat, & proximum eſt caſui.
Hinc etiam vna cauſa colligi po­
teſt, cur rotunda maiora facilius moueantur minoribus, quod
angulos ſui contactus tantò acutiores faciunt: quantò ſunt maiora,
vt in libello noſtro de angulo contactus demonſtrauimus.
At ſi rectilineum eſſet.] Difficultas motus in mobili pendet
ab eius internis aut externis.
Interna eſt naturalis cuiuſque propenſio,
qua extra locum exiſtens, ſi liberum ſinatur mobile, ad eum per ſe fe­
ratur.
Atque vt ibi vi retineatur, eò tamen quodam motu occulto
tendit, vt graue deorſum, leue ſurſum, & ſemper ſecundum rectam
perpendicularem in qua eſt centrum grauitatis mobilis: aliò nun­
quam, niſi vi contraria nixus ille vincatur, vt cum graue ſurſum:
aut leue deorſum: aut vtrumque ad latera propellitur.
Itaque prima

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index