Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
< >
page |< < of 140 > >|
104APPENDIX.
OVo autem pacto per hoc organum noctu ho-
rae aequales ex lunari radiatione absque aetate
lunae addiscendae sint, paucis absoluam.
Inue-
stigaturus igitur horam absq;
lunae aetatis con-
sideratione, animaduerte diligenter Lunam in
coelo lucentem, quanta sit:
& diligenti contem
platione aduertatur, an Solem praecedat, sub-
sequaturue:
Quibus cognitis, statuenda est re-
gula lunae in limbo horario super horã quam filum ipsum in Com-
passo ostendebat:
Qua sic permanente, volue rotulam Solis, doncc
luna in cius foramine, &
ea in quantitate videatur, qua in coelo per
visus contemplationem reperta fuerat.
Mox enim Solis index in
limbo horario ostendit horam noctis quaesitam.
Dixi per visus
contemplationem:
Luva quippe luminare minus & noctis domi-
na, mutuato lumine quoad mundũ semper semiplena est, Illa enim
corporis lunae medietas (quae vergit ad Solem) aut parum plus,
propter amplissimam magnitudinem, a Sole irradiatur:
quia Sol
lunae caeterisque sy deribus suum lumen foenerat ac ministrat:
Reli-
qua vero medietas propter sui corporis indiaphoneitatem, id est,
opacitatem perpetuo celipsatur.
Verum quo ad nostri
42[Figure 42] visus coniectationem crescit ac decrescit:
quolibet e-
nim mense consecuto rio aut menstruo, Luna semel So-
li cõiungitur:
Deinde post duodecim Zodiaci signorum
transgressum iterum cum Sole congreditur:
Igitur mutuata luminis
quantitate nobis indies aliter atque aliter apparet, in congressu vero
minime, quia tune superior pars Lunae, quae a nobis remota est, a
Phoebo est incensa &
combusta, pars inferior (quae in sequenti figu-
ratione nigro aut pullo colore depicta est) propter suam opacitatẽ.
denegat nobis splendorem lunae: Dein, quanto magis recedit a Sole,
tanto magis crescit, usq;
ad eius diametram radiationem, a qua iterũ
ad Phoebum congressum vertendo evanescit.
REGULA GENERALIS.
LVna crescens sequitur Solem, & statim post oc-
casum Solis supra horizonta apparet, &
pars il-
luminata vergit ad occidentem:
Luna vero de-
crescens praecedit Solem, ſupra´que horizontem
matutino tempore apparet:
Eius quoque signum
est, si pars adusta ad exortum dirigatur.
Semper
enim (ut paucis multa concludam) pars Lunae
illuminata respicit Solem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index