Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
< >
page |< < of 140 > >|
114REGIONVM ET LOCO. 48[Figure 48]
AD hanc rem opus erit instrumento
magnae utcunque quantitatis, nam
inter omnia inſtrumẽta Mathema
tica, maiora sunt certiora, &
usui
aptiora.
Verũ non erit necesse mihi
hic scalae Geometricae deſcriptionẽ
apponere, cum vulgaris sit &
cuivis
nota.
Tantum hoc satis erit dixisse,
quod inſtrumentũ debeat esse, quale fere est dorsum Astro
labii, cum indice volubili, habẽs ab altero latere ex centro
inſtrumẽti pinnulã ferreã, qua super baculo aut fuste figi
possit.
Dimẽſurus igitur loci visi distantiam quantumuis
longã, fige in campo vel agro baculum, 5.
vel 6. pedũ. Huic
superimpone per pinnulam instrumentum praescriptum,
poſito´q;
indice super linea diametrali ipsius instrumenti,
verte ipsum inſtrumentũ cum indice eousq;
, quo per in-
dicis perspicilla videas locũ dimetiendũ:
fixo itaq; inſtru-
mẽto, verte indicem ad alterum diametrum transuersum
(ipsum enim inſtrumentũ duobus diametris diſſectũ esse
debet) &
recede in latus ad eam partẽ quam index indicat
ad certam aliquam diſtantiã, quae quãtò maior fuerit, tan-
to certior erit operatio.
Hic iterum fige fustem vel bacu-
lum, cui ipsum inſtrumentũ per pinnulam primũ leviter
impone, deinde indice posito super diametro transuerso
ipsius instrumenti, verte instrumentum cum indice super
linea sua manente, quousq;
per ipsius foramina priorem
baculum aspicias ꝗ̃ rectissime, atque ita ipsum instrumen
tum firmiter baculo affige.
Dehinc verte indicem, ut per
ipsius perspicilla rem dimetiendã videas, atq;
hic diligen-
ter nota partes scalae Geometricae per ipsum indicẽ abscis
sas, quas memoriae vel tabellae manda.
Quibus actis, si di-
stantiam inter duos baculos duxeris in omnes partes sea-
lae, quae sunt fere in omnibus.
12. & productum hinc nume
rum per partes scalae per indicẽ abscissas diviseris, prodibit
loci vera distantia.
Verbi gratia, sit in ſequẽti figura locus
dimetiendus, a.
b, vero signum stationis primae, a quo in latus secun-
dum angulum rectum diverto ad c, ubi index abscindit duas partes
scalae.
Distantia vero inter b, & c, sit. 200. pedũ. Duco igitur. 200. in. 12.
prodeunt. 2400. quae divido per. 2. fiunt. 1200. pedes inter 2, & b, qui
sunt.
240. passus, vel stadium unum & . 115. passus.
¶ DVOBUS VEL TRIBUS VISIS LOCIS,
quomodo per angulos positionum rectae eorum distantiae sint inuenien-
dae, etiam si in nullo eorum praesens sis. Et qua ratione facillime
regio describi possit ex ipsis, absq; nautico Compasso, aut
line ae meridianae obseruatione. CAP. V.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index