Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
< >
page |< < (Fo.55.) of 140 > >|
115Fo.55.RVM DESCRIPTIO.
DIximus in principio de angulis positi-
49[Figure 49] onum, qua scilicet ratione per illos lo-
ca describantur:
nunc quomodo per
eoſdẽ ex duabus stationibus trium vel
quatuor locorum, distantia vera sit in
uestiganda, docebimus.
Repetatur igi-
tur instrumentum in principio descri-
ptum, cum quo dimẽſurus, accede cam
pum, atq;
ibi loca instrumentum, ita ut dimetiens ipsius respi
ciat aliquem locorum dimetiendorũ:
post haec verte indicem
ad omnia loca quae vis dimetiri, instrumento manente, &
sin-
gulorum angulos positionum nota, hoc est, quotum gradum
instrumenti index demonstret, dum ad singula loca dirigitur.
Similiter angulum positionis stationis secundae, vel loci ubi
altera vice stare velis, atq;
eos in charta describe, vel in tabula
plana.
Dividendo scilicet circulum in plano per. 360. partes
sive gradus, &
ex centro ipso per gradus ducendo angulos po-
sitionum.
Prioris stationis loco signato, recede in latus quan-
tum placet, scilicet ad.
300. pedes, aut plus, in linea tamen an-
guli positionis visi, atq;
ibi rursus locato inſtrumẽto, ut dime-
tiens sive linea meridiana instrumenti respiciat locum statio-
nis prioris, vide reliquorum locorum angulos positionis.
His
habitis quaere angulũ positionis ipsius stationis secundae a pri
ma, &
ex centro circuli duc lineã per gradus poſitionũ exten-
sam quantũ placet.
In hac igitur pone centrũ stationis secun-
dae a primo quantũ placet, atq;
ex eo duc circulum. Deinde di
uide similiter hunc circulum in.
360. partes, sumpto exordio
a linea positionis quae hic est dimetiẽs, postremo trahe lineas
positionum locorum metiendorum, quemadmodũ per instru
mentum expertus es in plano, quae facient intersectiones cum
prioribus.
Ubi vero similis ſimilẽ secat, ibi locus erit eius loci
cuius est linea.
Voco aũt similes lineas quae sunt eiusdem loci,
sed in diversas partes ductae.
Iam vero vide, quot sint pedes
vel passus inter ſtationẽ primam &
secundam. Ex qua inter-
capedine reliquorum locorum distantias sic inuenies.
Divide
lineam quae est a centro circuli primo ad reliquũ, in tot partes
quot vis, &
per huiusinodi partes dimetire lineas inter quaevis
loca designata.
Postea duc partes tales quae sunt inter duas sectiones
vel loca, in distantiam duarum ſtationũ:
productũ divide per partes
quae sunt inter duo centra, prodibit talium duorum locorum vera di
stantia.
Simili ratione ages cum aliis. Sed cum obscurius paulo dixe
rim, declarabo idem per figuram.
Sint tria loca, a, b, & c: volo eorum
ab inuicem distantiam metiri, ita ut non opus sit mihi accedere ali-
quem eorum.
Pono igitur instrumentum meum in loco, d, ubi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index