Apian, Petrus, Cosmographia

Table of figures

< >
< >
page |< < of 140 > >|
134VSVS ANNVLI versus rem metiendam, donec rursus eaedem pinnulae basi sive infi-
mae parti respondeant.
Quantum igitur est spatium ab hoc loco
stationis ad priorem, tanta est longitudo rei mensuratae.
56[Figure 56]
¶ Distantiae dimensio. CAP. XIX.
QVemadmodũ autem in altitudinibus omnino opus est
aliqua cognitione distantiae, ita ediverso in distantiarum
dimensionibus cognitio altitudinis necessaria est.
Qua
praecognita (oportet enim ex elevatiori loco distantias
metiri) Annulum ita suspendito ex manu, ut pinnula inferior termi
no distantiae, superior oculo tuo respondeat.
Quo facto, elevatio-
nem oculi tui supra terminum visum duodecies multiplicato, sum-
mam per partes a filo notatas dividito.
Ultimus hic numerus di-
stantiam rei ostendet.
Qui exactiorem distantiae dimetiendae ratio-
nem velit, is libellum no@trum praecedentem de Regionum &
Loco-
rum descrip.
consulat. Ibi enim absque aliquo instrumento longis-
simas etiam distantias dimetiri docemus.
¶ De profunditatis mensuratione. CAP. XX.
ALtitudinis & profunditatis eadem fere ratio est, nam ut
ibi per rationem distantiae colligitur altitudo, ita etiam
hic.
Oportet enim ex alto despiciente distantiam puncti
quem aspicit per pinnulas annuli praescire, atq;
eam nul-
la alia ratione quam dictum est de altitudinibus, aut per.
12. aut per
partes notatas a filo multiplicare, &
pe@terutrum dividere pro um-
brae ratione quam filum occupat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index