Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[Figure 180]
< >
page |< < of 599 > >|
1pertingat, metitur: atque ex ea dimenſione cognoſcit quo loco foſſæ latentis uel
cuniculi ſurſum uerſus fodiendum ſit, et quot uenæ fodiendæ paſſus reſtent, ut
puteus perfodi poſsit.
Dixi de priori dimetiendi ratione, nunc dicam de altera.
Cùm una uena propius ad alteram accedit, & earum diuerſi ſunt poſſeſſores,
qui nuper uenerunt in poſſeſsionem ſiue cuniculum, uel foſſam latentem agant, ſi
ue puteum fodiant, in ueterum dominorum quadratum nullo iure inua­
dunt, aut inuadere uidentur: quocirca hi plerumque ius ſuum repetunt, aut
perſequuntur iudicio.
Sed menſor uel ipſe controuerſiam inter dominos di
rimit, uel arte ſua iudices inſtruit ad decernendum, ut alter ab alterius metal
lo manus abſtineat.
Itaque primò utriuſque partis fodinas metitur funiculis ca­
nabinis & ex philyris tiliæ factis: & ad eos orbe, uel inſtrumento, cui index
eſt, applicato punctis notat partes, in quas extenduntur.
Deinde funiculos
in æquata planicie extendit: tum ab ea parte, cuius domini ſunt in antiqua
quadrati poſſeſsione orſus alteram uerſus, ſeu in uenæ tecto ſeu in funda­
mento fuerit, tranſuerſarium funiculum rectà ſecundum ſextam inſtrumen
ti, cui index eſt, partem tendit ſpacio paſſuum trium & dimidij: atque ueteri­
bus dominis ſuum tribuit.
Quod ſi utrunque unius uenæ latus in duobus cuni­
culis uel foſsis latentib.
aduerſis fodiatur, menſor prius expendit inferiorem
cuniculum uel foſſam latentem, poſterius ſuperiorem, & conſiderat quan­
tum uterque paulatim altior factus ſit: utrinque autem uiri robuſti funiculos ex­
tentos ſic manu comprehendunt & tenent, ut nihil remittant: utrinque men­
ſor perticas, longas paſſum dimidium, funiculis ſupponit: & poſteriori qui
dem parte bacillum breue, quoties eo ſibi opus eſt, perticæ: ſed quidam ad
perticas funiculos, ut minus uacillent, alligant.
Libram uerò menſor, ut certi
us utrinque expendere poſsit, ad medium funiculum appendit: atque ex ea re
cognoſcit utrum alter cuniculus magis quàm alter, ſimiliter altera foſſa la­
tens magis quàm altera aſſurrexerit.
Deinde utrinque obliquitatem puteorum
metitur, ut utrinque eorum rectitudinem habere poſsit.
Tum facile perſpicit
quot paſſuum ſpacium perfodiendum reſtet.
Cuniculus autem quiſque, ut di
xi, centum paſſuum ſpacio altior uno paſſu fieri debet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index