Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|

ret, comprimeretque ſubiectam aquam BC, quod eſt
contra aduerſarij hypotheſim; eadem ratione vniuer-
ſa aqua ABC nil ponderabit, ne que comprimet ſub-
iectam laminam aqueam CD, & tota aqua AD nec
etiam comprimet aut grauitatem inferet ſupra infe-
riorem aquam DE; idipſum procul dubio affirmari de-
bet de reliquis omnibus laminulis fluidis totam alti-
tudinem aquæ componentibus, & hoc optima ratio-
ne de duximus, quando quidem ſeriem corporum iner-
tium & nil prorſus deorſum impellentium nemo ſanæ
mentis affirmabit vim compreſſiuam deorsùm exer-
cere, imò concedet æquè operari ac ſi eſſet vnica ſin-
gularis laminula, vel dicet ſubiectum corpus à nihilo
comprimi, & è contra ſeries corporum vim impulſiuam
habentium exercet vim pro menſura multiplicati cor-
poris, & hoc ſanè lumine naturæ conſtat, hinc deduci-
tur infimam laminam aqueam MN noſtri vaſis nullam
compreſſionem pati ab vniuerſa aqua ſuperpoſitą
MA non ſecùs ac ſi à nihilo premeretur vnde fit vt in-
ferior pars aquea MN ablata qua MA tanta vi præ-
cisè comprimat vaſis fundum NO ac ſi ſuperſtaret
immenſa moles aquea NA, ſed illa ob ponderis exi-
guitatem haud ſenſibilem vim vitreo fundo infert,
nec ipſum inflectit, aut diſrumpit, igitur neque vitrum
inflectetur aut conſtringetur quando altiſſima moles a-
quea NA ei ſuperponitur; quia verò hoc euidentiæ
ſenſus repugnat affirmandum eſt, aquam licèt in ipſa-
met aqua iners & quieſcens videatur, neceſſariò gra-
uitatem exercere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index