Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|

TV ſuſpenſa fuiſſent, pariterque conſtat vim exerce-
re in eorum centris grauitatum L, & Z, quæ propor-
tionaliter libras diuidunt, & ideò in maiori libra GH
penduli longitudo IL maior erit longitudine penduli
XZ, quare impetus deſcenſus libræ & eleuatio olei
EF maiori velocitate fiet, quàm flexio alterius libræ
cum oleo KY, ſcilicèt in ſubduplicata proportionę

pendulorum; ſed quia hoc experientiæ repugnat, fa-
tendum eſt ab aliquo impedimento retardari aſcensum
olei EF, & profectò nedùm ratio habenda eſt ponde-
rum EF, FM, nec non KY, YO, quia hæc corpora in
libra appenſa moueri non poſſunt, quin etiam motu
tranſuerſali fluidum in fimum, ac ſupremum in fiſtulis
contentum impellant quoque motu tranſuerſali: igi-
tur videndum quoque eſt quibus velocitatibus a-
qua tranſuerſalitèr in vtroque ſiphone impulſa mo-
ueri debeat; & primo quia ſpatium tranſuerſale AD
ad ſpatium PS duplicatam proportionem habet eius
quam vis motiua penduli IL ad vim motiuam pendu-
li XZ, ergo hoc nomine retardatur velocitas aſcenſus
fluidi EF: præterea tranſuerſalis fluxus aquæ in ſi-
phone impeditur, quia non poteſt oleum EF aſcen-
dere vſque ad 6, 7, niſi incumbens aqua E 7 ſurſum̨
expellatur, colloceturque in ſpatio 6 N, & hinc aqua
expulſa reponatur in loco AN, & hinc excluſa aqua ſi-
tuationem
acquirat ND & hęc in N 8 transferatur, itaut
omnes partes aquæ AND ſimul tempore motu ſucceſ
ſiuo amplitudinem vaſis excurrant: huiuſmodi verò
tranſitus fieri non poteſt abſque eo, quòd machinulæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index