Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
quieſcere
videatur exercet actionem quamdam com­
preſſiuam
tantæ energiæ quanta eſt eius grauitas; hoc
autem
facilè percipiemus ſi fingamus duos homines
æquè
validos & robuſtos qui totis viribus ſe mutuò
impellant
, vbi manifeſtum eſt quòd exiſtentibus vi­
ribus
contrarijs inter ſe æqualibus, vt vna alteri noņ
pręualeat
, tunc neuter luctantium dimouebitur è ſuo
loco
, ſed ibidem quieſcet, licèt quilibet eorum vniuer­
ſam
vim, & facultatem propriam exerceat impellen­
do
, & repellendo ſuum antagoniſtam, non ſecùs quan­
do
aliquis impellit columnam ingentem vehemen­
ter
, licèt minimè valeat eam è ſuo loco deijcere, ac
commouere
, vt nimirum motus progreſſiuus hominis
impellentis
, aut columnæ ſubſequatur; nihilominùs
negari
non poteſt motus impulſiuus muſculorum, &
artuum
hominis impellentis; nec pariter negari po­
teſt
aliqua exigua & inſenſibilis flexio eiuſdem colunm
, quæ ad inſtat arcus, ſeù machinæ æquali vi impul­
ſui
, & flexioni reſiſtit.
ſimiliter cùm pila ferrea ſuper
baſim
, vel laminam vitream innititur concedendum
omninò
eſt effici conſtipationem quamdam partium
ferri
prementis, & vitri compreſſi, vt nimirum ali­
quantiſper
eorum poroſitates conſtringantur, quòd
(vt oſtenſum eſt cap. 26. de Vi percuſſionis) reperiri
in
rerum natura corpora compoſita nequeunt quæ ad­
dura ſint vt compreſſioni cuiuslibet corporis reſi­
ſtere
valeant.
quod verò prædicta compreſſio vitri ab
ingenti
pondere fiat patet ex eo quòd augendo ma­
gis
ac magis pondus comprimens, tandem baſis vi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index