ſed in aqua, vel in aere, illa enim habebit tres gradus
grauitatis, & vnicum leuitatis, ergo ignis per aquam
aſcendet velocitate trium graduum; in mercurio ve
rò impetu octo graduum, & terra per ignem octies
velociùs deſcendet, quàm per aquam. Præterea aer
habet vnicum gradum grauitatis, & tres gradus le
uitatis, igitur ignis octies velociùs per mercurium
aſcendet, quàm per aerem, vnde hac ratione habe
bimus menſuram vnius gradus impetus tàm in aſcen
ſu, quàm in deſcenſu, qui comparari poteſt cum im
petu ignis per mercurium aſcendentis, & terræ per
ignem deſcendentis; & proindè facilè conijci po
terit, an prædictæ velocitates extremorum elemen
torum reuerà ſint octuplæ, vel non, comparatæ ad
velocitates quas exercent in intermedijs elementis.
& licèt experimentum non det exactam præciſionem,
nihilominùs ſufficientiſſimè euincit falſitatem peri
pateticæ hypotheſis, ſed licèt reuerà vis, & energia,
qua corpora aſcendunt, vel deſcendunt, minimè de
duci poſſit ex velocitate tranſitus ſursùm, vel deor
sùm, vt ſuo loco apertè oſtendemus, tamen aſſumi
poteſt cum aduerſario ad eum redarguendum.
Cap.
4. poſi
tiuam leui
tatem noņ
dari.
tiuam leui
tatem noņ
dari.