Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
mirari
profectò ſubit à quo Nuntio monentur, eiſque
oſtenditur
, vbi gentium guttæ centrum exiſtat, tranſ­
portatumque
ſit, & quo ſenſu id aſſequi valeant, &
quo
appetitu afficiantur, vt eum amplecti velint; po­
ni
ergo debet vis aliqua, quæ cæca neceſſitate tranſ­
ferat
, retineat, conglutinetque aqueas particulas
circa
centrum guttulæ ſuſpenſæ, hæc autem vis mo­
tiua
cùm non ſit determinata ad aliquam plagam, erit
profectò
vaga, & incerta, quæ nihilominùs certum̨
gradum
impetus, & proindè æqualem vim ſę
mouendi
ſursùm, deorsùm, & ad latera habebit,
ergo
hiſce omnibus motionibus agitari deberent
quæ
, vel mercurij particulæ in ipſis guttis pendenti­
bus
, & contornatis, & hoc quidem audactèr aliqui
recentiores
pronunciant, quorum ſententia (ni fal­
lor
) non ſecùs, ac præcedens, facilè refelli poteſt,
quia
ſi quęlibet pars fluidi in gutta æquali vi, & ener­

gia
mouetur, ſemel alterata, & perturbata eiuſdem̨
guttæ
rotunditate, ſcilicèt exporrecta aliqua mam­
milla
ex eodem fluido guttam componente, non poſ­
ſet
priſtinam ſphęricitatem denuò acquirere, prop­
terea
quod pars illa magis à centro remota non poſ­
ſet
centro guttæ approximari, niſi expelleret longiùs
à
centro reliquas partes in vallibus guttæ exiſtentes,
nec
cedere locum poſſent, cùm æqualem energiam,
ac
vim habeant, ac illæ, quæ in ſummitate mammil­
degunt.
Si verò conſiderentur motus contrarij, &
diuerſi
quatenùs vna portio ad infimum ſitum guttæ
deprimitur
, altera verò eleuatur, alię lateraliter ferun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index