Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
ſi
æquilibrium momentorum efficiatur, ſcilicèt niſi
momentum
ponderis cylindri aerei ſuperficiem DE
comprimentis
æquale fuerit momento ponderis cy­
lindri
mercurialis BF.
Huiuſmodi ſpeculatio magno
plauſu
à viris doctis excepta fuit, alijſque experimen­
tis
pariter comprobata, quia nimirùm ſi loco hydrar­
gyri
aquam adhibeamus, vel aliud fluidum, tunc aqua
pura
eleuatur ad altitudinem pedum 32. vel cubito­
rum
17. proximè cuius pondus præcisè æquatur gra­
uitati
prædicti cylindri mercurialis BF vnius cubiti,
& quadrantis (ſumptis nimirum baſibus æqualibus)
& ſi fuerit oleum altius quàm aqua pura eleuatur, ſed
præcisè
quantum exigit aquæ grauitas ei æqualis;
idemque
continget ſi fuerit aliquis ſpiritus, vel qui­
libet
alius liquor.
cùm igitur in hiſce omnibus fiſtulis
eleuentur
varij liquores, itaut eorum partes eleuatæ
ſuper
infimam libellam ſemper eiuſdem ſint grauita­
tis
, dicendum neceſſariò eſt ab vnica, & eadem vi
compreſſiua
eleuari, quę ſemper eiuſdem roboris ſit:
at
nulla alia aſſignari poteſt præter pondus cylindri
aerei
liquori in ſcutella contento incumbentis.
igitur
poteſt
aer incumbens eleuare prædictos liquores, hoc
autem
minimè effici poſſet abſque eo quod in aerę
æquilibrium
efficeretur; ſicuti in maris oceano ex eo
quod
omnes partes aquæ æquali niſu deorſum ferun­
tur
, & premunt, fit vt eius ſuprema libella ſphæricè
contornetur
, ſic paritèr ſuprema aeris ſuperficies
ſphæricè
tornata erit, ex eo quod partes eius omnes
æquali
niſu deorſum grauitantes æquilibrium efficiunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index