Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|

quadam, & fallaci imaginatione applicat, tribuit-
que conceptum plenitudinis ipſi vacuo, ſcilicèt ap-
plicat conceptum, & imaginationem dimenſionum
eorumque menſuram vbi reuera deficit prædicta men-
ſura
; ex quo deducitur eſſe merum figmentum, & me-
ram deceptionem, & fallaciam intellectus, qui nullo
pacto ſpoliari poteſt idea, & conceptu plenitudinis,
& corporis, & quantumcumque nitatur eam remo-
uere, ſemper in eius idea, & imaginatione verſatur
phantaſia, & imago entitatis cuiuſdam omni ex parte ex-
tenſæ
.
Quod porrò neceſſarium eſſe videtur, nam cùm
nihil in intellectu concipi, aut exiſtere poſſit, quod
priùs à ſenſibus non hauſtum ſit; ſenſus verò nonniſi
res vndequa que extenſas, & corporeas ab ipſo ortu
per totam ætatem percipiat; hinc eſt quòd nunquam
intellectus quantumcumque nitatur, ideam, ſeu ima-
ginem incorpoream, & dimenſionibus carentem ſibi
effingere queat; quia nimirum quando per illationem
quamdam nititur ab imagine, & phantaſia corporea
progredi ad ideam incorporei, & vacui, tunc conatur
eam quodammodò extenuare, expandere, ac rarefa-
cere, vt ſic per gradus ad conceptum vacui incorpo-
rei perueniat; at hoc numquam aſſe qui poteſt, quią
ſemper eius conceptus ſiſtitur in aliqua imagine, ſeù
phantaſia nebulæ, ſeu auræ rariſſimæ, & valdè expan-
ſæ
, nunquam autem vltra limites extenſionis corpo-
reæ tranſcendere valet.
& hinc fit vt quotieſcumque
ſubſtantiam quamdam ſpiritualem, veluti anima eſt,
vel Angelus, contemplari conamur, tunc quidem per-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index