Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|

quò magis comprimitur, ſcilicèt quò magis à circu-
lo recedit eius baſis, & ad figuram longiorem ellip-
ticam redigitur.
Alio modo componi poſſunt tubuli
aerei, ſi nimirùm concipiatur inuolucrum factum ex
lamina tenuiſſima, quæ quidem paritèr flexibilis ſit,
& ad modum arcus reſilire valeat, hæc, inquam, mul-
magis comprimi poteſt, & ad minus ſpatium redi-
gi, quam ſimplex tubus paulò ante expoſitus, quią
nimirùm internus ambitus adhùc conſtringi, & immi-
nui poteſt, vt nimirùm perimeter baſis minor fiat, re-
petitis nimirum conuolutionibus prædicti inuolucri,
& præterea, non minùs, quam antea poteſt laterali-
tèr comprimi vt nimirùm baſis non circularis, ſed el-
liptica fiat, & ſic duplicata cauſa reſtrictionis mul-
magis minui poterit moles aeris conſtipati con-
denſatique; Tertiò ſi ſupponantur tubuli aerei com-
poſiti ex tenuiſſima virga ramoſa, vel faſcia obliquè
reuoluta, & in ſe ipſam circumducta ad modum ſpi-
, relictis nimirùm aliquibus interſtitijs inter tranſ-
uerſales ſpiras, tunc quidem multò faciliùs tubulus
prædictus conſtipari poterit tribus nominibus, &
quia ambitus internus imminuitur, pariterque decur-
tatur altitudo fiſtulæ, & tandem ad figuram compreſ-
ſam ellipticam redigitur, quare ſi ſolida materia præ-
dicti tubuli, ſeù ſpiræ ſit dura quidem, ſed flexibilis,
& apta ad reſiliendum vt machina, vel arcus chali-
beus, eique naturalitèr competat ampla, & dilatatą
figura, poterunt profectò conſtringi ab externa vi, at
ceſſante violentia ſponte ſua reſilient, ad prioremque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index