Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|

quieſcere videatur exercet actionem quamdam com-
preſſiuam
tantæ energiæ quanta eſt eius grauitas; hoc
autem facilè percipiemus ſi fingamus duos homines
æquè validos & robuſtos qui totis viribus ſe mutuò
impellant, vbi manifeſtum eſt quòd exiſtentibus vi-
ribus contrarijs inter ſe æqualibus, vt vna alteri noņ
pręualeat, tunc neuter luctantium dimouebitur è ſuo
loco, ſed ibidem quieſcet, licèt quilibet eorum vniuer-
ſam vim, & facultatem propriam exerceat impellen-
do, & repellendo ſuum antagoniſtam, non ſecùs quan-
do
aliquis impellit columnam ingentem vehemen-
ter, licèt minimè valeat eam è ſuo loco deijcere, ac
commouere, vt nimirum motus progreſſiuus hominis
impellentis, aut columnæ ſubſequatur; nihilominùs
negari non poteſt motus impulſiuus muſculorum, &
artuum hominis impellentis; nec pariter negari po-
teſt aliqua exigua & inſenſibilis flexio eiuſdem colunm
, quæ ad inſtat arcus, ſeù machinæ æquali vi impul-
ſui, & flexioni reſiſtit.
ſimiliter cùm pila ferrea ſuper
baſim, vel laminam vitream innititur concedendum
omninò eſt effici conſtipationem quamdam partium
ferri prementis, & vitri compreſſi, vt nimirum ali-
quantiſper eorum poroſitates conſtringantur, quòd
(vt oſtenſum eſt cap. 26. de Vi percuſſionis) reperiri
in rerum natura corpora compoſita nequeunt quæ ad-
dura ſint vt compreſſioni cuiuslibet corporis reſi-
ſtere valeant.
quod verò prædicta compreſſio vitri ab
ingenti pondere fiat patet ex eo quòd augendo ma-
gis ac magis pondus comprimens, tandem baſis vi-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index