Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1quia graſſator ferro uitam uiatori eripuit, ut eum ſpoliaret ueſte? ſimilis
eſt poſſeſsio auri & argenti.
Quoniam uero his omnibus hominum uita be
ne carere non poteſt, cauebimus à prædatoribus, & quia ſemper non poſ
ſumus ex eorum manibus effugere, eſt proprium munus magiſtratus, ſcele
ratos & nefarios homines ad tortorem & carnificem rapere.
Belli etiam
cauſa res foſsiles non ſunt: ut enim cum unus aliquis Tyrannus magno a­
more inflammatus in mulierem egregia forma, facit bellum oppidanis, iſti­
uſmodi belli in effrenata tyranni libidine eſt culpa, non in facie mulieris:
Ita cum alius cæcus cupiditate auri & argenti bellum infert diuitibus po­
pulis, metalla extra cauſam ponere debemus, & omnem culpam in auari­
tiam transferre.
Nam furentes impetus & turpes actiones, quæiura gentium
& ciuium comminuere & uiolare ſolent, oriuntur ex noſtris uitijs.
Quare
non recte Tibullus in aurum contulit belli culpam, cum inquit:
Diuitis hoc uitium eſt auri, nec bella fuerunt
Faginus aſtabat cum ſcyphus ante dapes.
At Virgilius dicit homicidij culpam in auaritia reſidere de Polyme­
ſtore loquens:
Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat, & auro
Vipotitur. quid non mortalia pectora cogis
Auri ſacra fames?
Et iterum recte, cum loquitur de Pigmaleone, qui Sicheum interfecit.
atque auri cæcus amore,
Clam ferro incautum ſuperat.
Fames enim & cupiditas auri aliarumque rerum reddit homines cæcos.
Atque impia iſta pecuniarum cupiditas omnibus omni tempore & loco pro
bro fuit & crimini.
Quin etiam auaritiæ tantum dediti, quod eius ſerui eſ­
ſent, ſemper illiberales & ſordidi ſunt habiti.
Similiter auro & argento,
& gemmis expugnauerit aliquis pudicitiam mulierum, multorum fidem
labefactarit, emerit iudicia, innumera ſcelera fecerit, iterum res foſsiles in
culpa non ſunt, ſed inflammatus atque ignitus furor hominum, uel animorum
cæca & impia cupiditas.
Quan quam autem in aurum & argentum dicta, in
pecuniam potiſsimum dicantur, tamen quia nominatim eam carpunt Po­
etæ, ipſorum conuicia infringenda ſunt: quod uno illo fieri poteſt.
His
pecunia eſt bono, qui ea bene utuntur: dat damnum aut malum, qui ma­
le.
Quamobrem rectiſsime Horatius:
Neſcis quid ualeat nummus, quem præbeat uſum
Panis ematur, olus, uini ſextarius.
Atque etiam in alio loco.
Imperat aut ſeruit collecta pecunia cuique,
Tortum digna ſequi potius quàm ducere funem.
At homines ingenioſi & ſolertes cum conſideraſſent rerum permutati­
onem, qua quondam homines rudes uſi ſunt, & hodie immanes quæ­
dam & barbaræ nationes utuntur, qualis eſſet, id eſt, quam difficilis factu
& laborioſa, reperierunt pecuniam.
Ea uero nihil utilius excogitari potuit.
Siquidem parua auri argentique maſſa, precium eſt rei magnæ & grauis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index