Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1
Modulus minor A. Modulus maior B. Situla C.
18[Figure 18]
Sed bulgas noſtri nominant maximos illos utres aquarios, qui conſtant
ex taurinis tergoribus duobus, uel duobus & dimidio: ex his bulgis tritis
& uſitatis primò excidunt pili, atque glabræ & candidæ fiunt.
Poſt id tempo
ris rumpuntur.
Quod ſi parum, in partem ruptam bacilli teretis & ſtriati par­
ticula immittitur, ac in ipſius ſtrias bulga rupta undique illigata ſuitur: ſin
multum, eam reſarciunt particula tergoris taurini.
Bulgæ autem unco cate­
næ ductariæ implicatæ & demiſſæ merſantur in aquis, & quàm primum
eas hauſerint machina maxima extrahuntur: duplices uerò ſunt: al­
teræ per ſe hauriunt aquas: in alteras batillo ligneo agi­
tatæ quodammodo infunduntur.
Bulga per ſe hauriens aquas A. Bulga in quam
aquæ pala agitatæ infunduntur B.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index