Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1
Capſa aut patens dimidio capacior eſt quàm ciſium: longa ferè pedes qua­
tuor, lata & alta circiter pedes duos & dimidium: ſed quia ei figura eſt qua­
drangula, tribus laminis quadrangulis uincitur ferreis: & præter eos undique
bacillis ferreis munitur: ad ipſius fundum duo axiculi ferrei ſunt affixi, circum
quorum capitula utrinque orbiculi lignei uerſantur: qui, ne ex axiculis immo
bilibus decidant, paruis clauis ferreis cauetur: ut magno illo obtuſo ad idem
fundum affixo, ne à trita uia, hoc eſt cauo trabium aberrent.
Eam capſam ue­
ctor ipſius partem poſteriorem manibus tenens & protrudens euehit onu­
ſtam rebus foſsilibus, uacuam reuehit.
Quoniam uerò cùm mouetur, ſonum
efficit, qui nonnullis uiſus canum latratui ſimilis, canem uocarunt.
Hac ca­
pſa utuntur ſi quando ex longiſsimis cuniculis onera euehunt, & quòd mo
ueatur facilius, & quòd grauius onus ipſi poſsit imponi.
Capſæ quadranguli ferrei A. Eius bacilla ferrea B. Axiculus
ferreus C. Orbiculi lignei D. Parui claui ferrei E.
Magnus clauus ferreus obtuſus F. Capſa eadem inuerſa G.
16[Figure 16]
Sed alueos cauant ex ſingulis arborum truncis: quorum minores longi
ſunt plerumque duos pedes, lati unum: hos metallo refertos, præſertim cùm
multum non effoditur, è puteis & cuniculis uel humeris egerunt, uel funicu
lis, ex collis pendentibus, deuinctos efferunt.
Veteres quicquid effoſſum e­
rat humeris egeſsiſſe Plinius autor eſt.
Verùm ea ratio onerum exportando­
rum quia plures homines magnis laboribus defatigat, & multa pecunia in
operas erogatur, ſpreta à noſtris & repudiata.
Maiorum autem alueorum lon
gitudo eſt ad tres pedes, latitudo palmi pedalis: in quibus terras metallicas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index