Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1
Perticæ lineæ minori spacio inter ſe distantes A.
Perticæ lineæ maiori ſpacio inter ſe distantes B.
Tam autem hi menſores quàm proximi prius funiculis canabinis utuntur:
mox eos alteris, ex philyris tiliæ factis, quod hi nihil, illi multum remittant,
metiuntur.
Atque hos in æquatam planiciem extendunt. Primo quidem alterum
per deuexam montis partem deſcendentem obliquè.
Deinde funiculum ſe
cundum, cui longitudo eſt cuniculi, ſub puteum agendi, rectà collocant, ut
altero capite primi funiculi caput inferius attingat: tum tertium funiculum item
rectà.
locant: & quidem ſic ut ſuperiori ſuo capite ſuperius primi funiculi ca
put contingat, inferiori alterum ſecundi funiculi, fiatque triangulus.
Huius au­
tem tertij funiculi altitudinem ad inſtrumenti, cui index eſt, partem, tanquam
ad perpendiculum reſpondentem, exigunt: cuius funiculi longitudo putei
altitudinem demonſtrat.
Funiculi extenti Primus ſiue alter funiculus A.
Secundus B. Tertius C. Triangulus D.
2[Figure 2]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index