Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap id="N10018">
            <pb pagenum="102" xlink:href="001/01/112.jpg"/>
            <p id="N11DC3" type="main">
              <s id="N11DC5">Sed cùm iam menſor ſingulis cuniculi angulis diligenter obſeruatis tan­
                <lb/>
              tam eius partem dimenſus fuerit, quantam dimetiri debuit, ſub dio in æqua
                <lb/>
              ta planicie rurſus ſingulis angulis non minori diligentia obſeruatis, eodem
                <lb/>
              modo dimetitur: atque primò ad quenque angulum, prout trianguli ratio &
                <lb/>
              ars hoc poſtulant, rectum funiculum, tanquam lineam, adijcit. </s>
              <s id="N11DD0">Deinde funi
                <lb/>
              culum, per deuexam montis partem
                <expan abbr="aſcendẽtem">aſcendentem</expan>
              , ſic obliquè extendit ut in­
                <lb/>
              feriori capite prius huius recti funiculi caput attingat: tum tertium funicu­
                <lb/>
              lum ſimiliter rectà, & quidem ſic ut ſuperiori ſuo capite ſuperius ſecundi fu
                <lb/>
              niculi caput contingat, inferiori poſterius primi funiculi. </s>
              <s id="N11DDF">Tertij autem funi­
                <lb/>
              culi longitudo altitudinem putei, ut ſuprà dixi, demonſtrat ſimul et partem
                <lb/>
              caniculi, ad
                <expan abbr="quã">quam</expan>
              putei foſſa depreſſa pertinget. </s>
              <s id="N11DEA">Si uerò ad cuniculum pute­
                <lb/>
              us unus uel plures per intermedias foſſas latentes & puteos pertinuerint,
                <lb/>
              menſor à proximo, qui ſub dio eſt, orſus, breuius & citius altitudinem fodi
                <lb/>
              endi putei dimetitur, quàm ſi ordiatur ab ore cuniculi. </s>
              <s id="N11DF3">Primò autem inter­
                <lb/>
              uallum ſubdiale, quod eſt inter puteum effoſſum & effodiendum metitur:
                <lb/>
              tum omnium puteorum, quos metiri oportet, obliquitatem, &
                <expan abbr="omniũ">omnium</expan>
              foſ­
                <lb/>
              ſarum latentium, quibus quodam modo
                <expan abbr="cõiunguntur">coniunguntur</expan>
              , longitudinem uſque
                <lb/>
              ad cuniculum. </s>
              <s id="N11E06">Poſtremò cuniculi partem, atque his omnibus ritè factis altitu
                <lb/>
              dinem putei &
                <expan abbr="locũ">locum</expan>
              cuniculi, ad quem puteus pertinebit, demonſtrat. </s>
              <s id="N11E0F">Sed
                <lb/>
              interdum ibi puteus rectus admodum altus fodiendus eſt, ubi prius eſt ob­
                <lb/>
              liquus: & quidem iccirco ut onera machinis directo ſurſum ſubleuari & ex
                <lb/>
              trahi poſsint: ſub dio certè ea, quam uerſant equi: intra terram eadem & ijs
                <lb/>
              quas impetus aquarum circumagit: itaque talem puteum ſi neceſſe fuerit fo­
                <lb/>
              dere menſor primò cochleam ferream uerſando in ſuperiorem ueteris pu­
                <lb/>
              tei partem infigit: atque ab ea funiculum demittit uſque ad primum angulum,
                <lb/>
              ubi rurſus infigit cochleam, rurſuſque demittit funiculum uſque ad ſecundum
                <lb/>
              angulum. </s>
              <s id="N11E22">Id autem iterum ac ſæpius facit, & quidem uſque eò dum funiculus
                <lb/>
              ad imum puteum pertineat. </s>
              <s id="N11E27">Deinde ad quamque funiculi partem inferius ap
                <lb/>
              plicat hemicyclium, & ſemicirculum ceratum prope quamque lineam, quam
                <lb/>
              ligula demonſtrat, pungit, & numero, ne perturbetur ordo, ſignat: tum ſin­
                <lb/>
              gulas funiculi partes altero funiculo, ex philyris tiliæ facto, dimetitur: po­
                <lb/>
              ſtea cùm ex puteo redijt, ſecernit ſe ab alijs & puncta ex hemicyclij ſemicir­
                <lb/>
              culo cerato transfert in aliquem orbis circulum, item ceratum. </s>
              <s id="N11E34">Poſtremò fu
                <lb/>
              niculis in æquata planicie extentis angulos, ut trianguli ratio hoc poſtulat,
                <lb/>
              metitur: ac docet qua parte fundamenti, qua tecti ſaxa
                <expan abbr="excindẽda">excindenda</expan>
              ſint ut pu­
                <lb/>
              teus rectà deſcendat. </s>
              <s id="N11E41">Quod ſi menſor fodinæ dominis oſtendere debeat lo
                <lb/>
              cum foſſæ latentis uel cuniculi, in quo puteus etiam rurſus uerſus
                <expan abbr="fodiẽdus">fodiendus</expan>
                <lb/>
              ſit ut citius perforetur, ab inferiore foſſa latente uel cuniculo dimetiendi ini
                <lb/>
              tium facit ſpacio ferè unius anguli ultra eum locum, ad quem putei foſſa de­
                <lb/>
              preſſa pertinget: ubi eam foſſam latentem uel cuniculi partem uſque ad prio­
                <lb/>
              rem puteum, qui ab ipſa ad ſuperiorem pertinet, dimenſus fuerit, eius quo­
                <lb/>
              que putei obliquitatem hemicyclio uel orbe ad funiculum applicato meti­
                <lb/>
              tur. </s>
              <s id="N11E56">Deinde ſimiliter ſuperiorem foſſam
                <expan abbr="latẽtem">latentem</expan>
              & obliquitatem putei, qui
                <lb/>
              in ea foditur & ſurſum uerſus perforandus ſit: tum iterum in æquata plani­
                <lb/>
              cie funiculis omnibus extentis, & quidem ultimo ſic ut ad primum
                <expan abbr="funiculũ">funiculum</expan>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>