1explicauit Plinius.
Aer enim non tantum ipſa putei altitudine, cuius rei ille
mentionem facit, fit grauior, ſed etiam cuniculi longitudine.

Cuniculus A. Linteum B.

At metallicorum machinæ ſcanſoriæ ſunt ſcalæ, ad alterum putei latus af
fixæ: hæ pertinent uel ad cuniculum, uel ad ſolum putei: earum fabricam non
neceſſe habeo tradere quòd omnibus in locis ſint uſitatæ, & non tam artem,
cùm conficiuntur, requirant, quàm diligentiam cùm affiguntur. Verùm me
tallici non ſolùm ſcalarum gradibus deſcendunt in fodinas, ſed etiam inſi
dentes in bacillo uel in crate, ad funem ductarium religata, in eas demittun
tur trib. machinis tractorijs quas primo deſcripſi. Cùm præterea putei ual
dè deuexi fuerint foſſores alijque operarij inſidentes in corio, circum lumbos
dependente, quaſi deuehuntur non aliter ac pueri tempore hyberno, cùm
in aliquo colle aqua conglaciauerit frigoribus. Attamen ne decidant altero
brachio circundant funem extentum, qui ſuperius ad tignum, quod ad os
putei collocatur, religatus eſt: inferius ad palum, in eius ſolo defixum. His
tribus modis metallici deſcendunt in puteos: quib. annumerari poteſt quar
tus: qui eſt, cùm homines & equi per puteum, ut dixi, decliuem & cochleæ
inſtar contortum gradibus in ſaxo inciſis deſcendunt ad machinas ſubter
raneas: atque rurſus aſcendunt.