Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1dibulum ſuppeditat uenam: quæ in farinam molita ex lignea bractea rotunda
ta effunditur in canalem, & ex eo in officinæ ſolum delapſa accumulatur: in
de auecta reſeruatur ad loturam: quoniam uerò hæc molendi ratio poſtulat,
ut mola modò attollatur, modò demittatur, duæ trabes, quæ trudibus at­
tolli & demitti poſſunt, tignum, in cuius catillo ferreo axis ferrei codax uer­
ſatur, ſuſtinent.
Axis A. Rota B. Tympanum dentatum C. Tympanum quod ex fuſis
conſtat D. Axis ferreus E. Mola F. Infundibulum G.
Lignea bractea rotundata H. Canalis I.
92[Figure 92]
Molæ præterea tres ſunt in auri uenis, in primis uerò lapidibus liqueſcen­
tibus
eius metalli non expertibus molendis uſitatæ: quas omnes non aqua­
rum impetus, ſed hominum uires, etſi duas etiam iumentorum, circumagunt.

Prima uerſatilis à proxime deſcripta tantummodo differt rota: quæ clauſa
uerſatur ab hominibus ipſam calcantibus, aut ab introductis equis, uel aſi­
nis, uel etiam buſtis capris: quorum iumentorum oculi linteis illigantur.

Secunda tam truſatilis quàm uerſatilis à ſuperioribus duabus differt altero
axe ſtatuto, qui ei pro ſtrato eſt.
Axis ille ad inferius caput habet uel orbem,
quem operarij duo tabellas eius pedibus retro trudentes circumagunt, quan

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index