Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1quin etiam ferreum bacillum, in oris ſpeciem formatum, in infimo prioris par
tis
bacillo includitur: quod os æquè ac lactericiæ fornaculæ, altum eſt pal­
mum
, latum quinque digitos.
Tum prius infimi ordinis bacillum tranſuerſa­
rium
ad utrunque oris latus perforatum eſt, ſimilique modo poſterius: per quæ
foramina
penetrant duo baccilla ferrea, quæ cùm ipſa, tum quatuor infi­
mi
ordinis bacilla ſuſtinent bracteam ferream luto oblitam: cuius etiam pars
è
fornacula extat: inferiora quoque fornaculæ latera ab infimo bacillorum or
dine
uſque ad ſupremum bracteis ferreis teguntur: quæ filis ferreis affiguntur
ad
bacilla, lutoque oblinuntur, ut quàm diutiſſime uim ignium ferre poſſint.

At
fictilem fornaculam ex terra pingui & ſpiſſa & mediocri, quod ad molli
tudinem
et duriciem attinet, fingere conuenit.
Ea uerò ferè eandem habet al
titudinem
quam ferrea: eiusque pes conſtat ex duabus tabulis fictilibus, lon­
gis
pedem & tres palmos, latis pedem & palmum.
Vtriuſque aut tabulæ par­
tis
prioris utrunque latus ſic ſenſim eſt reciſum ad palmi longitudinem, ut tan­
tummodo
latum fiat ſemipedem & digitum: quæ pars eminet è fornacula.

Sed
tabulæ ſunt craſſæ ferè ſeſquidigitum: ſimiliter fictiles parietes, qui ad
digitum
tranſuerſum à margine ſtatuuntur ſuper inferiorem tabulam, quique
ſuperiorem
eodem modo ſuſtinent.
Sunt uerò parietes alti tres digitos, ha­
bentes
foramina quatuor, quæ ſingula alta ſunt circiter ternos digitos: ſed
poſterioris
quidem partis & utriuſque lateris lata ſunt quinque digitos: prio­
ris
uerò latum eſt ſeſquipalmum, ut commodius in ipſum pedem, cùm con­
caluerit
imponi poſſint catilli cinerei nuper facti, ibique exiccari.
Verum utraque
tabula
ideo exteriori parte filo ferreo, in eam impreſſo, uincitur, ut minus franga­
tur
: utraque etiam non aliter ac bractea ferrea, iccirco tria habet foramina longa
tres
digitos, lata digitum, ut cùm ſuperior propter ignium uim, aut propter
aliam
cauſam uitium fecerit, inferior pede inuerſo in eius locum ſuccedat: per
ea
foramina & cinis ex prunis, ut dixi, decidit, & fornaculæ inſpiratur aura
penetrans
in cameram per parietum foramina.
Ipſa uerò fornacula quadran
gula
eſt: inferiori eius parte intus lata palmos tres & digitum unum, longa
palmos
tres & totidem digitos: ſuperiori lata palmos duos & digitos tres,
ut
etiam ipſa fiat anguſtior: Alta autem eſt pedem.
Poſterior etiam eius pars
inferius
in medio exciſa eſt in modum ſemicirculi, qui ſit ſemidigitum altus:
pari
modo latus utrunque: atque non ſecus ac fornacula in priori eius parte ha
bet
os ſuperius rotundum, altum palmum, latum palmum & digitum: cuius
fores
feneſtrati etiam ex terra ſunt, habentque anſam.
Quin operculum forna
culæ
ex terra factum ſuam habet anſam, filoque ferreo uincitur: tum ipſius for
naculæ
exteriorem partem utranque & latus utrunque fila ferrea uinciunt: ex qui­
bus
impreſſis triangulorum formæ ſolent effici.
Fornaculæ aut latericiæ
manent
ac fixæ ſunt, fictiles uerò & ferreæ ex uno loco portantur ad alterum:
atque
latericiæ citius parari poſſunt, ferreæ magis durant, fictiles ſunt aptio­
res
.
Metallici præterea faciunt fornaculas temporarias hoc modo. Late­
res
tres ſupra focum ſtatuunt, utrinque unum, tertium à tergo: pars prior pa­
tet
flatui: his lateribus imponunt bracteam ferream: cui rurſus tres lateres,
qui
carbones arceant & contineant.
Sed loco fornacula alia ab alia differt,
quòd
quædam in altiori collocetur, quædam in humiliori.
Ea uerò locatur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index