Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1
GEORGII AGRICO
LAE DE RE METALLICA
LIBER VNDECIMVS.
Dixi de modo, quo aurum ab argento ſecernitur,
quo contrà argentum ab auro, quo æs ab eodem, quo
plumbum tam ab auro quàm ab argento, quo denique
duo illa precioſa metalla perpurgantur: nunc dicam
de ratione, qua argentum ab ære, qua idem à ferro
ſeparari debeat.
Officina autem, ſiue domicilium ne­
ceſſarium ad opportunitatem, & uſum eorum, qui
argentum ab ære ſecernunt, ita ſe habeat.
Primò qua­
tuor muri longi ducantur: quorum primus, qui ad
alueum fluminis exiſtat, & ſecundus longi ſint pedes ducentos ſexaginta qua
tuor: ſed ſecundus ubi longus fuerit pedes centum quinquaginta unum de
ſinat, & quaſi interciſus poſt pedes quatuor & uiginti rurſus uſque eo duca­
tur, dum primi longitudinem exæquet.
Tertius autem longus ſit pedes cen
tum & uiginti: qui ex pede aliorum murorum ſeptimo ex ſexageſimo uſque
ad centeſimum octogeſimum ſextum pertineat.
Quarti uerò longitudo ſit
pedum centum quinquaginta unius.
At cuiuſque muri, ut etiam duorum reli
quorum & tranſuerſorum, de quibus poſthac dicam, altitudo ſit pedum de
cem, craſſitudo duorum & totidem palmorum.
Solus tamen ſecundus mu­
rus longus propter fornaces, ad eum conſtruendas, altus ſit pedes quinde­
cim: uerùm primus murus longus à ſecundo diſtet pedibus quindecim, &
totidem pedibus tertius à quarto: ſed ſecundus à tertio pedibus nouem &
triginta.
Deinde muri tranſuerſi ducantur: quorum primus à capite primi
muri longi ad caput ſecundi muri longi perducatur: ſecundus uerò à capite
ſecundi muri longi ad caput quarti: nam tertius murus longus eo non perti
net.
Tum ex capite tertij muri longi ducantur duo muri: alter ad ſecundi mu
ri longi pedem ſeptimum & ſexageſimum: alter ad eundem numero pedem
quarti muri longi: ſed à quarto muro tranſuerſo ad decem pedes uerſus ſe­
cundum murum tranſuerſum, ex quarto muro longo ducatur quintus mu­
rus tranſuerſus longus pedes uiginti.
Ac uerò etiam ex eodem quarto mu­
ro longo, qua diſtat ab altera parte quarti muri tranſuerſi pedibus triginta
ducatur ſextus murus tranſuerſus uſque ad tergum tertij muri longi.
Septi­
mus uerò murus tranſuerſus à ſecundo capite ſecundi muri longi, ubi pri­
mò deſinit, perducatur ad tertium murum longum: & ab eius tergo octauus
ad inferius quarti muri longi caput: deinde à ſeptimo muro tranſuerſo, qua
diſtat à ſecundo muro longo pedibus decem & nouem perducatur quin­
tus murus longus: cuius longitudo ſit pedum centum & nouem: ex quo ad
pedes quatuor & uiginti ducatur nonus murus tranſuerſus ad tertium ca­
put ſecundi muri longi: & ex eiuſdem quinti muri longi capite inferiore du
catur decimus murus tranſuerſus ad poſtremum caput ſecundi muri longi:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index