Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
rum, quæ non facile igni liqueſcunt, metalla ad ſe rapiunt, uel ea conſumunt.
Hoc modo cum fumo euolant, altero cum recremento & cadmia commiſcen
tur
: quo domini operam perdunt, quam poſuerunt in fornacibus atque cati-
nis præparandis, & eos nouas impenſas in eiuſmodi recrementa & cæteras
res facere neceſſe eſt.
Verum metalla iam excocta experiri ſolemus, ut explo
ratum habere poſſimus quota argenti portio inſit in centumpondio æris uel
plumbi: aut quotam auri particulam libra argenti in ſe contineat.
Et contrà
quotam æris uel plumbi portionem habeat argenti centumpondium: aut quo
ta argenti particula ſit in auri libra: atque ex ea re conijcere licet, utiliter poſſit
necne metallum precioſum à uili ſecerni: quin etiam tale experimentum do
cet utrum nummi boni ſint an adulterini, manifeſtoque deprehendit argen-
tum, ſi eius plus quàm fuerit iuſtum, monetarij miſcuerint auro: aut æs, ſi ei-
us plus, quàm fas ſit, ijdem temperauerint cum auro uel argento: quorum o-
mnium rationem quàm potero, diligentiſsimè explicabo.
Venarum aut
experimentum, quod ſolis metallicis utile eſt, ab excoctione differt ſola ma
teriæ paucitate: etenim coquendo paucam diſcimus, utrum excoctio multæ
nobis lucrum dabit an damnum, niſi enim metallici ſtudio incumberent in
eam experiendi rationem, qua utuntur, ex uenis, ut iam dixi, metalla interdum
cum detrimento, interdum ſine ullo emolumento excoquerent: nam expe-
riri uenas impenſis admodum exiguis, excoquere tantummodo magnis poſ-
ſumus.
Simili autem modo fiunt. Primùm enim ut uenas experimur in for-
nacula, ſic eaſdem excoquimus in fornace.
Deinde utrobique non ligna, ſed
carbones incenduntur: tum ut in catillo fictili, cùm uenas experimur, metal
la quæ in ipſis inſunt, ſi aurum, argentum, æs, plumbum fuerint, iuſtiſſimè
miſcentur, ita in primis fornacibus, cùm eædem excoquuntur, permiſceri ſo
lent.
Præterea ut hi, qui uenas explorant igni, metallum uel liquidum effun
dentes, uel frige factum fracto catillo terreno purgant à recrementis, ita ex-
coctores quàmprimum metallum è fornace defluxerit in catinum, frigidam
infundentes, ab eo rutris auferunt recrementa.
Poſtremò ut in catillo ci
nereo aurum uel argentum à plumbo ſeparatur, ita quoque in ſecundis forna
cibus.
Sed artificem experiendæ uenæ uel metalli neceſſe eſt paratum, & in-
ſtructum rebus neceſſarijs ad experimentum uenire: atque fores conclauis, in
quo ſtatuta eſt fornacula, claudere, ne quis intempeſtiuè accedens mentem
eius, in operas intentam, perturbet: libram præterea in ſuo loculamento col
locare, ut ea, cùm ipſe maſſulas metallorum ponderat, flatu uentorum huc
& illuc agitari non poſſit: is enim arti eſt impedimento.
Verùm res ſingulas,
ad experimentum neceſſarias, deſcribam exorſus à fornaculis: quarum alia
ab alia differt figura, materia, loco in quo collocatur: figura quidem quòd
ſit teres uel quadrangula.
Atque hæc magis eſt ad uenas experiendas accom-
modata.
Fornacula teres.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index