Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1
Quod aut nunc ciſium appellamus uehiculum eſt unam habens rotam non
duas
, ut id quod equi trahunt: ipſum rebus foſsilibus refertum ex cuniculis
uel
caſis ab operario euehitur: ſed hoc modo formatur.
Aſſeres duo longi
circiter
quinque pedes, alti unum, lati duos digitos eliguntur: quorum partes pri­
futuræ ad unius pedis longitudinem, poſtremæ ad duum pedum inferius
excinduntur, mediæ remanent integræ.
Deinde primæ excauantur, ut in earum
foraminibus
circularibus axiculi capita circumagi poſsint.
Mediæ uerò bis
perforantur
& prope imum, ut capitula duarum trabecularum, in quas imponun
tur
aſſeres, recipiant: & in medio, ut capitula duorum aſſerum tranſuerſario­
rum
: atque claui, in his capitibus foras eminentibus infixi, totam firmant com
pagem
.
Ex poſtremis aſſerum longorum partibus fiunt manubria: quorum
capitula
inferius ſunt reflexa, ut firmius manibus teneri poſsint.
Sed rotula,
quia
unica, neque modiolum habet, neque circum axiculum uerſatur, uerum cum
ipſo
circumuertitur: à curuaturis enim, quas a)/yidas Græci uocant, duo ra­
dij
tranſuerſarij, in eas incluſi, per medium axiculum penetrant in oppoſitas
curuaturas
.
Axiculus aut quadrangulus eſt, exceptis capitibus, quorum
trumque
teres ut in foramine uolui poſsit: hoc ciſium terris & ſaxis plenum
perarius
euehit, inane reuehit.
Eſt præterea metallicis alterum ciſium hoc gran­
dius
, quo hi, qui terram, cum lapillis nigris permiſtam, lauant, riuis in eam
deductis
, utuntur.
Eius autem prior aſſer tranſuerſarius altior eſt, ut terra in­
geſta
non decidat.
15[Figure 15]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index