Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae
page |< < of 334 > >|
1Cujus generis ſunt: Impossibile est idem ſimul eſſe &
non eſſe: Quod factum eſt, infectum eſſe nequit: Is qui
cogitat, non poteſt non exiſtere dum cogitat: & alia
innumera, quae quidem omnia recenſeri facilè non
poſſunt, ſed nec etiam ignorari, cùm occurrit
5
ut de iis cògitemus, & nullis preejudiciis excaecamur.
XLIX.
Aeternas veritates non
posse ita numerari,
ſed nec eſſe opus.
25
30
5

Et quidem, quantum ad has communes notiones,
non dubium eſt quin clarè ac diſtinctè percipi poſſint,
alioqui enim communes notiones non eſſent dicendae:
ut etiam revera quaedam ex ipſis non aequ¬è om­
to
bus percipiuntur.
Non tamen, ut puto, quòd unius
hominis cognoſcendi facultas latiùs pateat quàm alte­
rius; ſed quia fortè communes iſtae notiones adver­
ſantur praejudicatis opinionibus quorundam hominum,
15
qui eas idcirco non facile capere poſſunt: etiamſi non­
nulli alii, qui praejudiciis iſtis ſunt liberi, evidentiſſimè
ipſas percipiant.
L.
Eas clarè percipi, ſed
non omnes ab omni­
bus, propter praeju­
dicia.
10
15

Quantum autem ad ea, quae tanquam res vel rerum
modos ſpectamus, operae pretium eſt ut ſeor­
ſim conſideremus.
Per ſubſtantiam nihil aliud intelli­
gere poſſumus, quam rem quae ita exiſtit, ut nullâ aliâ
re indigeat ad exiſtendum.
Et quidem ſubſtantia quae
nullâ planè re indigeat, unica tantùm poteſt inteilligi,
nempe Deus.
Alias verò omnes, non niſi concur­
ſûs Dei exiſtere poſſe percipimus.
Atque ideò nomen
ſubſtantiae non convenit Deo & illis univoci, ut dici
ſolet in Scholis, hoc eſt, nulla ejus nominis ſignificatio
poteſt diſtincte intelligi, quae Deo & creaturis ſit com­
munis.
LI.
Quid ſit ſubstantia, &
quòd iſtud nomen Deo
&screaturis non con­
veniat univocè.
20
25
30

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index