Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1uatur, ut multo facilius circumagi poſsit: ad quam rotam aliquot interdum
maſſulæ plumbeæ appenduntur, uel in aſſerculis, ad eam affixis, includun­
tur, ut cùm uerſatur pondere depreſſa ad motum propenſior fiat.
Quidam
eadem de cauſa duo uel tria uel quatuor bacilla ferrea includunt in ſucula,
eorumque capita maſſulis plumbeis aggrauant: ſed iſta rota differt à rota cur
rus, & ea, quam fluminis impetus uerſat.
Etenim caret pinnis, quæ rotæ,
quam uertit flumen, ſunt: caret modiolo, qui eſt currus rotæ.
Eius autem lo
co habet ſuculam craſſam: in cuius formis inferiorum radiorum capita ſunt
incluſa, ut ſuperiora in curuaturarum formis: cùm tres uectiarij hanc machi
nam torquent in orbem, tunc ad alterum ſuculæ caput quatuor uectes re­
cti ſunt, in eo incluſi: ad alterum unicus ille in metallis uſitatus, qui è duo­
bus membris conſtat: quorum teres, quod ſtratum eminet, manibus prehen­
ditur: quadrangulum, quod rectà aſſurgit, duas habet formas, in inferiore
membrum teres includitur, in ſuperiore ſuculæ caput.
Hunc uectem unus
circumagit, illos duo: quorum alter eos trahit, alter trudit.
Omnes uerò ue­
ctiarios, quamcunque machinam uerſant, uiros eſſe robuſtos neceſſe eſt, ut tam
magnum laborem ſuſtinere poſsint.
Sucula A. Vectes recti B. Vectis uſitatus C.
Rotæ radij D. Eiuſdem curuaturæ E.
22[Figure 22]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index