Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1 148[Figure 148]
Duas autem pulueris carbonum partes accipito, & unam pulueris terræ
contuſæ, eosque pulueres inter ſe raſtello bene miſceto: tum aquam infundens
ita madefacito, ut in pilæ figuram niuis inſtar facile formari poſſit.
Talis qui
dem puluis ſi leuis fuerit, magis madefiat aqua: ſi grauis, minus.
Sed fornaci
nouæ tantummodo lutum interius illinatur: cùm ut hiantium parietum ca
ua, ſi quæ fuerint, compleantur, tum maxime ut id ſaxa tueatur ab iniuria i­
gnium.
At quia ueteris fornacis, in qua uena excocta fuit, ſaxa cum, poſtquam
refrixit, miniſter cadmias, quæ ad parietes adhæſerunt, ferrea ſpatha decu­
tit, atque ferreo rutro & raſtro quinquedenti extrahit, franguntur, ipſius caua
ſunt primò fragmentis ſaxorum uel laterum complenda.
Faciat autem id i­
pſum manus in fornacem per eius os immittens, aut ſcalis ad eandem appo­
ſitis earum gradibus aſcendens per ſuperiorem partem patentem: quibus ſca
lis ſuperius aſſeris pars ſit affixa, ut ad eam ſe applicare & reclinare posſit: de
inde ijſdem ſcalis uſus, parietibus lutum illinat ſpatha lignea pedes quatuor
longa, craſſa digitum, inferius ad altitudinem pedis lata palmum, uel etiam
latior: alioqui digitos duos & dimidium.
Hac eadem lutum, parietibus for
nacis interius illitum æquet.
Attamen æneæ fiſtulæ os ex luto non emineat,
ne materia circa id ferruminata impediat excoctionem.
Folles enim per eam
fornaci inſpirare non poſſunt.
Tum idem miniſter paucum puluerem carbo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index