Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1ni quidem ſunt, non tamen optimi, quod is etiam cinis non careat minu­
tis lapillis & arenulis.
Verum ut optimi catilli fieri poſſint, à cinere omne pur
gamentum auferatur: quod duplex eſt, alterum leue, cuiuſmodi ſunt carbun­
culi & pinguitudines, atque res aliæ aquis innatantes: alterum graue, quales
ſunt lapilli, arenulæ, & ſi quæ aliæ res reſident in fundo uaſculi.
Itaque primo
aqua infundatur in cinerem & leue purgamentum auferatur.
Deinde cinis
agitetur manibus, ut bene cum aqua miſceatur: quæ turbida & impura infun­
datur in alterum uaſculum: quo modo remanent in priori uaſculo lapilli &
arenulæ, ac ſi quid aliud fuerit graue quæ reijciuntur.
Poſtquam uerò cinis
omnis in hoc altero uaſculo reſederit, quod ex aqua cognoſcitur ſi pura fa­
cta guſtatum non commoueat lixiuij ſapore, tunc aqua effundatur: cinis au­
tem, qui remanſit in uaſculo in ſole aut fornace ſiccetur: atque is aptus eſt ad
catillos: maximè ſi fuerit faginus, aut ex alijs lignis, cui accretiones annuæ te
nues ſunt.
Qui uerò ex uitio ſarmentis & lignis, quibus accretiones annuæ
ſunt craſſæ, factus fuerit, tam bonus non eſt: etenim catilli ex eo formati, quod
ſatis ſicci non ſint, in igni diuidi & diſrumpi ſolent ac abſorbere metalla.
Quo­
circa ſi faginus aut eius ſimilis non fuerit, in promptu globulos ex tali cine­
re, qui modo iam dicto fuerit purgatus, artifices faciunt, eosque in fornace pi
ſtoris uel figuli ponunt, ut igneſcant.
Ignis eum quicquid pingue fuerit & hu­
midum
conſumit, atque tandem ex ipſis catillos formant.
Omnis aut cinis quo ue­
tuſtior, eo melior eſt: ſiccitatem nanque ſummam ipſi eſſe neceſſe eſt: qua de cau­
ſa cinis qui fit ex oſſib.
combuſtis, præcipuè uerò ex capitis animantium oſſibus,
etiam idoneus eſt ad catillos: tum qui fit ex cornib.
ceruorum, & ex ſpinis piſcium.
Poſtremò aliqui capiunt cinerem, qui fit ex ſcobe corij combuſta: nam coriarij &
alutarij corium, à pilis purgatum radunt & diſcobinant.
Nonnulli uerò malunt
uti compoſitionibus, quarum hæc laudatur, quæ habet cineris ex oſſibus ani­
mantium uel ex ſpinis piſcium partem unam & dimidiam: cineris fagini par­
tem unam, cineris ſcobis corij combuſtæ partem dimidiam: ex hac enim mi
ſtura fiunt boni catilli, ſed multò meliores conficiuntur ex paribus portio­
nibus cineris ſcobis corij combuſtæ, cineris oſſium capitis ouilli uel uituli­
ni, cineris cornu ceruini: at omnium optimi formantur ex ſolius cornu cer­
uini uſti puluere: nam is propter uehementem ſiccitatem metalla minime
combibit.
Veruntamen noſtrates metallici plerunque eos efficiunt ex cinere
fagino: quem modo iam dicto paratum primò conſpergunt zytho uel aqua,
ut cohærere poſſit, & in mortariolo tundunt.
Deinde cineribus, qui ſunt ex
caluarijs quadrupedum, aut ex piſcium ſpinis, inſperſis iterum tundunt: quo
autem magis tunduntur, eo meliores fiunt.
Quidam uerò lateres terunt, &
eum puluerem cribratum inſpergunt cineri fagino: nam iſtiuſmodi pulue­
res non ſinunt molybdænam corrodentem catillos, aurum uel argentum ſor
bere.
Alij ut idem caueant catillos formatos oui albumine humectant, & ite­
rum in ſole ſiccatos tundunt, maximè ſi uenam uel æs, quod ferrum in ſe con
tinet
, uoluerint explorare.
Nonnulli autem lacte bouino iterum atque iterum
madefaciunt cineres, eosque exiccant, & in mortariolo tundunt, atque format
catillos.
At in officinis, in quibus argentum ab ære ſecernitur, ex cineris cati
ni ſecundæ fornacis, qui admodum ſiccus eſt, duabus partibus et una oſſium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index