Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1 80[Figure 80]
Si uero pyrites uel cadmia, uel alia uena metalli particeps pluſculum ſulfu­
ris
uel bituminis in ſe contineat, ſic urenda eſt, ut neutrum pereat: itaque in ferream
laminam foraminum plenam coniecta, carbonibusque ſuperiniectis uritur.
Eam la­
minam
ſuſtinent tres muri, duo à lateribus, tertius à tergo.
Sub ipſa ollæ, in qui
bus
aqua ineſt, collocantur: in quam uapor ſulfuroſus uel bituminoſus defer­
tur
: inque ea pinguitudo, ſi ſulfur fuerit, plerunque lutea: ſi bitumen, picis inſtar
nigra
ſupernatans concreſcit: quæ ni eliceretur, metallo, dum excoqueretur
uena
, multum noceret.
Ab ea uerò ſic ſeparata aliquem utilitatis fructum homini­
bus
præbet: maxime ſulfurea.
Ex uapore aut, qui non in aquam, ſed in ſolum de­
fertur
, ſulfur uel bitumen fit pompholygis ſimile, & tam leue, ut difflari ſpiri
tu
poſſit.
Alij utuntur fornace concamerata, & è fronte patente, atque in duas ca
meras
diſtincta.
Inferiorem murus, in eius medio ductus, in duas partes æqua
les
diuidit, in quibus ollæ, ſimiliter aquam in ſe continentes, collocantur.
Supe
rior
uerò rurſus in tres partes eſt diſtributa: quarum media, non latior medio
muro
, cuius ſuprema pars eſt, ſemper patet: in ea enim ligna imponuntur:
lijs
duabus ſunt ferreæ fores, quæ lignis accenſis clauduntur, ut non minus
quàm
teſtudo ignis ardorem contineant: in illarum bacillis ferreis, quæ pro pa
uimento
habent, collocantur ollæ fundo carentes: cuius loco cancelli, ex fer
reis
ſilis facti, in quanque imponuntur: per quorum foramina ſulfuroſi uel bi
tuminoſi
uapores à uena uſta manant in ollas inferiores.
Superiorum autem
ollarum
ſingulæ centumpondium uenæ capiunt: qua repletæ operculis te­
guntur
, lutoque oblinuntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index