Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1 124[Figure 124]
Dixi de uarijs arenæ, in qua auri ramenta inſunt, lauandæ rationib. nunc dicam
de
materiæ permiſtæ cum lapillis nigris, ex quib.
plumbum candidum conficitur,
lauandæ rationib.
quarum octo ſunt uſitatæ: atque ex his duæ nuper inuentæ. Ta
lis
aut materia metallica plerunque à uenis & fibris impetu aquarum abrepta lon
lateque reperitur: etſi interdum uenæ dilatatæ ex eadem conſtant: illam materiam
foſſores
ligonib.
latis eruunt, hanc cuſpidatis effodiunt: ſed anatis roſtro ſimili
bus
excindunt lapillorum expertem: quæ non raro in id genus uenis reperiri ſo­
let
.
Verum in locis, qui eam continent, ſi abundauerint aquis, & ualleſtres aut mol
liter
deuexi & concaui fuerint, ut riui in eos deduci poſſint, lotores æſtiuis di
ebus
primo foſsam agunt longam & decliuem, ut aquæ permanantes rapidè ferantur.

Deinde
materiam metallicam foſſa acta detectam unà cum cute, quæ alta eſt pedes
plus
minus ſex, & coagmentata conſtat ex muſco, ex radicib.
herbarum, fruticum,
arborum, ex terra, utrinque ligonib.
latis fodiunt, et in aquas, quæ manant per foſ­
ſam
, deijciunt.
Tum arenæ & lapilli nigri, quod graues ſint, in fundo foſſæ reſi­
dent
: muſcum et radices, quod leues, aquæ ex foſſa defluentes rapiunt.
Ne uerò ſimul
rapiant lapillos nigros infimum foſſæ ceſpitib.
& lapidib. obſtruitur: at ipſi lo­
tores
, quorum pedes teguntur altis peronibus ex corio, non tamen crudo, factis,
ſtant
in foſſa, & radices arborum fruticum herbarum ligneis furcis ſepticornibus
ex
ea eijciunt: atque lapillos nigros ad caput foſſæ repellunt.
Poſtque ſpacio qua
tuor
hebdomadarum in hac re conſumpſerint multum operæ & laboris, iſto mo
do
tollunt lapillos nigros: arenam cum ipſis miſtam identidem ex foſſa batillis ferreis
ſublatam
huc & illuc in aquis agitant uſque dum arena ex eis defluat & deci­
dat
in foſſam, ſoli lapilli nigri reſtent: quos omnes collectos rurſus in lacu­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index