Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1Deinde utrobique paulatim fit anguſtior, adeo ut anguſtiſſima eius pars tan
tummodo lata fiat palmos duos & totidem digitos.
Sed curuaturæ exterio
res cum interioribus ſic committuntur, ut quæque exterior in medio interio­
ris finiatur: & contra quæque interior in medio exterioris: quali compactio­
ne tympanum firmius fieri dubium non eſt.
Curuaturæ præterea exteriores
cum interiorib.
conglutinantur crebris clauis ligneis. Curuatura uerò quæque,
ſi eam per tergum rotundum dimetimur, longa eſt pedes quatuor & palmos
tres.
Verùm radij ſunt quatuor, lati palmos duos, craſſi palmum & digitum,
longi exceptis capitibus pedes duos & digitos tres: quorum alterum caput
includitur in axe, ibique paxillis adactis firmatur: alterum in trianguli figuram
formatum in curuaturæ exterioris, ipſi oppoſitæ, partem latiorem includi­
tur: partim ſuam ſeruans figuram tam altè quàm curuatura aſcendit, ligneoque
clauo cum ipſa coniungitur & conglutinatur: qui clauus ſub interiore orbe
infigitur in radio: ſed pars radij in trianguli figuram formata interior eſt, ſim­
plex exterior.
At triangulus iſte duo latera habet æqualia, erecta ſcilicet, quæ
longa ſunt palmum.
Eis uerò ſubiectum eſt inæquale, nam longum digitos
quinque.
Ad eandem figuram pars ex curuatura exciſa eſt. Porrò tympanum
dentes habet numero ſexaginta: quia enim neceſſe eſt tympanum, cui ſunt
fuſi, bis uerti anteaquam hoc ipſum ſemel uertatur, tot ſint oportet: longi au
tem ſunt pedem.
Extant enim ex tympani orbe interiore palmum, ex exteri
ore digitos tres: at lati ſunt palmum, craſſi digitos duos & dimidium.
Vt au
tem unus ab altero diſtet digitis tribus non aliter ac fuſi, ipſa res poſtulat.

xis autem craſſitudo ſecundum proportionem radiorum & curuaturarum
debet confici.
Quoniam uerò bini eius dentes ſingula deprimunt tigilla, i­
pſum dentes habere quatuor & uiginti neceſſe eſt: quorum quiſque ex eo exis
tet pedem & palmum ac digitum: figuram ferè habens ſemicirculi, cuius la­
tior pars lata ſit palmos tres & digitum: quæque uerò craſſa palmum.
Sed den­
tes diſtribuendi ſunt ſecundum has quatuor axis partes ſuperiorem & infe
riorem atque duas quæ ſunt à lateribus: itaque axis habeat duodecim forami­
na: quorum primum ex ſuperiore parte per eum penetret in inferiorem: ſe­
cundum ex uno latere in alterum.
Primum autem diſtet à ſecundo pedibus
quatuor & palmis duobus.
Eodem modo bina quæque foramina, quæ ſequun
tur, ſe habeant, & ijſdem interuallis diſtinguantur: cùm præterea dentes ſin
guli ſingulis debeant eſſe oppoſiti, primus includitur in primi foraminis par
tem ſuperiorem, ſecundus in eiuſdem partem inferiorem, paxillisque adactis
firmantur ne ex eis excidant.
Tertius uerò includitur in ſecundi foraminis
partem, quæ eſt à dextro latere.
Quartus in eiuſdem partem, quæ eſt à ſini­
ſtro: pari modo alij dentes includuntur in ſequentia foramina: qua ratione
fit, ut dentes uiciſſim tigilla deprimant.
Poſtremò ne hoc quidem omitten­
dum, multis unum tantummodo eſſe axem, cui dentes ſimul & rota ſint.
Axis A. Rota B. Tympanum ex fuſis conſtans C.
Alter axis D. Tympanum dentatum E. Eius radij F.
Eiuſdem curuaturæ G. Eiuſdem dentes H. Axis dentes I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index