1num in foueam inijciat, eumque terreno puluere conſpergat: mox uaſculo in
fundat aquam: ſcopis undique foueam uerrat: ijſdem eandem aquam turbidam
impellens in focum fornacis ipſum etiam uerrat: deinde puluerem miſtum
& madefactum in fornacem inijciat: iterumque ſcalarum gradibus aſcendens
pilo in fornacem immiſſo puluerem tundat, ut focus fiat ſolidus. Pilum aut
teres ſit & longum palmos tres: inferius latum digitos quinque, ſuperius tres
& dimidium. Nam in metæ ſuperius reciſæ figuram formatum eſſe debet:
Manubrium pili teres longum ſit pedes quinque, craſſum digitos duos & di
midium. Pilum præterea ſuperiore parte, qua in ipſo includitur manubrium, cir
culo ferreo duos digitos lato cingatur. Sunt qui eius loco utuntur duobus
pilis teretibus tam inferius quàm ſuperius latis digitos tres & dimidium: ſunt
qui duabus ſpathis ligneis, ſed pila ſpathis præſtant. Simili modo in fo
ueam, quæ eſt extra fornacem, inijciat puluerem compoſitum & madefa
ctum, eumque pilo tundat: in quam ferè completam rurſus conijciat pulue
rem, atque eum ſurſum uerſus fiſtulam æneam pilo protrudat, ut ad digitum
ſub eius ore focus decliuis deſcendat in foueam catini: poſſitque metallum
defluere. Iteret autem eadem uſque dum fouea fuerit completa: quam mox
curuata lamina ferrea, longa palmos duos & totidem digitos, lata tres di
gitos, ſuperius hebete, inferius acuta excindat, ut catinus fiat rotundus &
latus pedem, altus palmos duos, ſi centumpondium plumbi continere de
bet: ſin libras tantum ſeptuaginta, latus palmos tres, altus æque ac prior pal
mos duos. Foueam uerò exciſam rurſus tundat pilo æneo terete, altos di
gitos quinque, lato totidem: cui ſit manubrium teres, curuatum, craſſum ſeſ
quidigitum: aut altero pilo æneo, formato in figuram metæ ſuperius reci
ſæ: cui impoſitus ſit turbo inferius reciſus, ut media pili pars manu prehendi
poſſit: quod altum ſit digitos ſex, inferiore parte latum digitos quinque, ſupe
riore quatuor: alij eius loco uſurpant ſpátham ligneam inferius latam pal
mos duos & dimidium, craſſam unum. Catino præparato redeat ad forna
cem, & oris utrique lateri ac ſuperiori eius parti lutum ſimplex illinat. In infe
riorem uerò ponat lutum, quod inferius intinxit in puluerem à carbonib. reſolutum:
quo cauere poterit ne lutum, foci puluerem ad ſe trahens, eum uitiet: tum in
os fornacis imponat bacillum rectum et teres, longum dodrantem, craſſum
digitos tres. Poſtea ad lutum apponat carbonem ita longum et latum, ut os
totum occludat. Quod ſi unus carbo tam magnus in promptu non fuerit,
duos in eius locum ſupponat. Ore ſic obſtructo tot carbones, quot capit al
ueus bracteis ligneis contextus, inijciat in fornacem. Ne uerò carbo, quo oc
cluſum eſt os fornacis, tunc excidat, eum magiſter manu teneat. Sint autem
carbones, qui in fornacem inijciuntur, mediocres: magni enim follium fla
tum impediunt, ne per fornacis os exire poſſit in catinum, eumque calefacere.
Tum idem magiſter carboni ad os fornacis appoſito lutum illinat, atque ba
cillum ex ipſo extrahat: ſicque fornax eſt præparata. At miniſter rurſus tot car
bones maiores, quot aluei quatuor uel quinque capiunt, in fornacem inijci
at, & eam totam compleat carbonibus: paucos etiam carbones conijciat in
catinum, atque ſuperinijciat prunas ut calefiat. Ne uerò ignis flamma per os
fornacis ingreſſa carbones incendat, id ipſum luto oblinat, uel claudat ollæ