Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1iccirco ut maior uenarum pars in eam inijci poſſit. Quod ſi fodinæ excocto
ribus uenarum copiam ſuppeditent, eas in eadem fornace, ſi nec ipſa nec ei­
us uel focus, uel catinus uitium fecerit, tribus diebus continuis interdiu &
noctu excoquunt: quocirca in iſtiuſmodi fornacibus plerunque omnes cad­
miarum ſpecies reperiuntur.
Etſi uerò id genus fornaci catinus eſt catino for­
nacis omnium primæ non diſſimilis, præterquam quod os habeat, tamen quia
magna uenæ moles continenter & in ea excoquitur, & liquefacta effluit, &
recrementa ſunt detrahenda, opus eſt altero catino, in quem ore prioris, cùm
plenus fuerit, aperto materia liquida influat.
Cùm autem aliquis excoctor
in hoc labore operam duodecim horarum ſpacio conſumpſerit, ſemper ali­
us in eius locum ſuccedit: hac ratione uenæ æris & plumbi nigri, atque auri et
argenti pauperrimæ excoquuntur: nam reliquis tribus propter impenſas,
quæ ſunt in eas faciendæ, excoqui nequeunt: etenim tametſi uenæ centum­
pondium tantummodo auri drachmam unam uel duas, aut argenti ſemun­
ciam uel unciam in ſe continet, tamen magna eius pars continenter excoqui­
tur ſine caris additamentis: qualia ſunt plumbum, ſpuma argenti, molybdæ
na.
Nam ad hanc excoctionem nobis ſolo pyrite, in quo aliqua æris portio inſit,
uel qui facile igni liqueſcit, opus eſt: quinetiam panes inde conflati, ſi nullum
amplius aurum uel argentum ſorbuerint, rurſus reficiuntur ſolo pyrite cru­
do.
Attamen ſi ex eiuſmodi uenis pauperibus cum pyrite tantummodo ex­
coctis materia, ex qua panes conflantur, confici non poterit, adijciantur alia
additamenta prius non excocta: utpote lapis plumbarius, lapides qui facile
igni liqueſcunt ſecundi generis, & arenæ ab eis reſolutæ, ſaxum calcarium,
tofus candidus, ſaxum fiſſile album, uena ferri, uel arida lutei coloris.
Quan
quam autem hæc uenas excoquendi ratio rudis & nobis non magno uſui
eſſe uideri poteſt, tamen eſt artificioſa & utilis: ea enim magnum uenarum pon­
dus, in quo auri & argenti & æris exigua portio ineſt, ad paucos panes, qui
metallum in ſe contineant, redigit: qui etſi primo cocti propter cruditatem
habiles non ſunt ſecundæ coctioni, qua uel plumbum metalla precioſa, quæ
in panibus inſunt, combibit, uel ex eis æs conflatur, tamen ut ad eam apti fi­
ant: ſæpius, & quidem interdum ſepties aut octies, ut proximo libro expli­
caui, cremantur.
Iſtiuſmodi autem excoctores adeo acuti & ſolertes ſunt, ut
omne aurum uel argentum, quod artifex uenæ experiundæ in ea dixerit in­
eſſe, ex ipſa excoquendo eliciant: quod ſi, cùm quis prima opera panes ex ue­
na conficit, ei auri drachma uel argenti ſemuncia defuerit, eam ſecunda ex re
crementis elicit.
Atque hæc uenarum excoquendarum ratio uetus eſt & apud
eos pleroſque omnes, qui alijs utuntur, peruulgata.
Fornaces duæ A B. Os fornacis C. Catinus propior fornaci D. Eius os E. Alter ca
tinus F. Ad alteram fornacem accedit excoctor, geſtans alueum bracteis ligneis con­
textum carbonibus plenum G. Ad alteram fornacem ſtat excocter, & tertio couto
uncinato materiam, quæ circa fornacis os ferruminatur, amouet: Contus uncinatus
H. Aceruus carbonum I. Ciſium cui est ciſta craſſis uiminibus contexta, qua di­
metimur carbones K. Batillum ferreum L.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index