Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1buſque inſuper argenti ſeſcuncia & drachma dimidia inerunt. Deinde rurſus
ex æris reſidui alijs centumpondijs duobus & dimidio, ac plumbi centumpon­
dijs
undecim conficiuntur quatuor panes.
Quod ſi in ſingulis æris centumpon
dijs
fuerit argenti triens, in tot uilioris metalli centumpondijs precioſioris
dextans inest: ad quod æs adijciuntur ſtanni pauperis octo centumpondia:
quorum ſingula argenti unciam & drachmam in ſe continent, uniuerſa do­
drantem: item plumbi depauperati centumpondia tria: in quorum ſingulis
ineſt drachma: quo modo quatuor id genus panes argenti libram, ſeptun­
cem, ſicilicum, drachmam in ſe continent: atque ſic ſingula plumbi, cùm ab æ­
re fuerit ſecretum, centumpondia argenti ſeſcunciam & ſicilicum: quam mi
ſturam ſtannum mediocre nominamus.
Tum iterum ex æris reſidui alijs cen­
rtumpondijs duobus & dimidio, ac plumbi centumpondijs undecim con­
flantur quatuor panes.
Quod ſi in ſingulis æris centumpondijs etiam fuerit
argenti triens, in tot uilioris metalli centumpondijs precioſioris dextans in
eſt: ad quod æs adijciuntur ſtanni mediocris nouem centumpondia: quorum
ſingula argenti ſeſcunciam & ſicilicum in ſe continent: uniuerſa libram, qua­
drantem, ſemunciam, ſicilicum: item ſtanni pauperis centumpondia duo: in
quorum utroque argenti uncia & drachma inſunt: quo modo quatuor id ge­
nus panes argenti libras duas & trientem in ſe continent: atque ſic ſingula plum­
bi, cùm ab ære fuerit ſecretum, centumpondia argenti ſextantem & ſemun­
ciam ac drachmam: quam miſturam ſtannum diues appellamus: id infertur
in ſecundas ſornaces, in quibus plumbum ab argento ſeparatur.
Quot rati­
onibus æs pro diuerſa argenti portione, quæ in eo ineſt, cum plumbo miſcea
tur, utroque in fornace liquefacto, & in catinum defluente, dixi: nunc dicam de
modo, quo plumbum unà cum argento rurſus ab ære ſecernatur.
Panes pri
mo ſic grue de terra leuati in æneis fornacum laminis collocentur: uncus ca
tenæ à roſtro gruis demiſſæ includatur in annulo forcipis, altera chela haben
tis
uncum: in cuius forcipis utroque manubrio annulus eſt incluſus: atque hi duo
annuli rurſus in tertio, in quo deinceps uncus catenæ.
At uncus chelæ mal­
leo percuſſus penetret in id ipſum panis foramen, in quod pes unci erat im­
miſſus, cùm de catino æreo leuaretur.
Altera uerò forcipis chela non uncina­
ta panem comprimat, ne illius uncus ex eo excidat.
Forceps autem longus ſit
ſeſquipedem, annulus quiſque craſſus ſeſquidigitum, pars eius lata palmum &
digitos duos.
Tales autem grues, quibus panes ex catinis æreis leuati in ter
ra reponuntur, & ex ea rurſus ſublati collocantur in fornacibus, duo ſint: u­
nus in medio ſpacio, quod eſt inter tertium murum tranſuerſum, & duo ti­
gna ſtatuta: alter in medio ſpacio, quod eſt inter eadem tigna & ſeptimum mu
rum tranſuerſum.
Vtriuſque axis quadrangulus, latus & craſſus pedes duos,
diſtet à tertio muro longo pedibus decem & octo, à ſecundo decem & no­
uem.
Vtriuſque loculamento duo tympana ſufficiant: alterum ex fuſis conſtet:
alterum ſit dentatum: utriuſque roſtrum ex axe extet pedes decem & ſeptem,
atque palmos tres, & totidem digitos.
Vtriuſque lingua ſit longa pedes duos,
& totidem palmos, lata pedem & digitos duos, craſſa ab utroque latere pal­
mum & digitos duos: qua uerò inter roſtri tigna fertur, lata digitos tres,
craſſa palmum: quinque habeat foramina, in quibus quinque orbiculi orichal

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index