Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1cibus excoquunt: quorum rationes breuiter exponam. Carni uenam iſti­
us plumbi primò urunt: deinde malleis teretibus, ſed admodum latis, fran­
gunt & comminuunt: tum in duos humiles muros foci, qui eſt in fornace, ex
ſaxis, quæ iniurijs ignium reſiſtunt, & ambuſti in calcem non abeunt, facta
& concamerata imponunt ligna uiridia, eisque arida ſuperimponunt, atque in
ipſa uenam conijciunt: quæ lignis incenſis ſtillat plumbo: quod defluit in ſub­
iectum focum decliuem: is ex puluere carbonum & terreno conſtat: inque eo
eſt magnus catinus, cuius dimidia pars ſubit ſub fornacem, dimidia ex ea ex
tat: in hunc influit plumbum: quod excoctor, recrementis & cæteris prius
rutro detractis, cochleari effundit in proximos catinos: ex quibus plumbeæ
maſſæ, poſtquam refrixerunt, extrahuntur.
Fornacis autem tergo eſt fora­
men quadrang̀ulum, ut ignis plus flatus concipere, utque excoctor per id in
fornacem ſerpere, quoties res poſtulat, poſſit.
Saxones quoque, qui Gitelum
in colunt, uenam plumbi in fornace, furno non diſſimili, excoquentes ligna
per foramen, quod eſt in tergo fornacis, imponunt: quæ cùm uehementer ar­
dere cœperint, plumbum ex uena deſtillat in catinum: quem eo repletum ex­
cocto conto aperit: quo modo plumbum unà cum recrementis influit in al­
terum catinum ſubiectum: mox hæc detrahit.
Poſtremò plumbeam maſſam
refrigeratam ex catino eximit.
At Veſtofali ad decem carbonum plauſtra ſic
accumulant in aliquo decliui montis loco, quò uallem attingit, ut cumulus
ſuperius fiat planus: cui ſtramina ad trium uel quatuor digitorum craſſitudi
nem inijciunt: quibus tantam uenam plumbi puram, quantam cumulus fer
re poteſt, ſuperinijciunt.
Deinde carbones, cùm flauerit uentus, accendunt:
is urget ignem ut uenam excoquat: quomodo plumbum deſtillans ex cumu­
lo effluit in uallis planiciem, latæque maſſæ, ſed non admodum craſſæ, fiunt:
in promptu autem ſunt aliquot uenæ plumbi centumpondia: quam, ſi res be­
ne procedit, cumulo inſpergunt: maſſas illas latas, quod impuræ ſint, impo­
nunt lignis aridis, quæ ſuſtinent uiridia catino magno impoſita, eisque incen
ſis illas recoquunt.
Poloni uerò focis utuntur ex luto, quod lateres cin­
gunt, factis altitudine pedum quatuor: hi utrinque ſunt decliues.
In ſuperiore
foci parte plana collocant magna ligna: eisque parua ſuperimponunt luto in­
ter ipſa interiecto: quibus tenuia lignorum reſegmina ſuperinijciunt, atque eis
rurſus uenam plumbi puram, eamque lignis magnis contegunt: quibus incen­
ſis uena liqueſcit & defluit in ligna inferiora: ea cùm ignis etiam conſumpſe­
rit
, materiam metallicam colligunt: ipſamque, ſi res poſtulauerit, iterum atque
iterum iſto modo excoquunt: ex qua tandem lignis, quæ catino magno ſu­
perimpoſita ſunt, ſuperiniecta conflantur maſſæ plumbeæ.
Recrementa ue
rò unà cum ramentis lotura collectis in tertia fornace, cuius os ſemper patet.

excoquuntur.
Carnorum fornax A. Alter murus humilis B. Ligna C. Vena ſtillans
plumbo D. Catinus magnus E. Alij catini F. Cochlear G. Plumbeæ maſſæ
H. Tergi fornacis foramen quadrangulum I. Saxonum fornax K. Foramen
in tergo fornacis L. Ligna M. Catinus ſuperior N. Catinus inferior O.
Veſtofalorum excoquendi ratio P. Cumuli carbouum Q. Stramina R.
Maſſa lata S. Catinus T. Polonorum focus V.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index