Alij conclaue concameratum extruunt: cuius ſolum pauimentatum faci
unt medium uerſus concauum, & in muro eiuſdem conclauis craſſo forna
ces, quarum ora, per quæ in eas ligna imponuntur, exteriore ipſius muri par
te ſunt: fornacibus ollas ſuperponunt, & eas uena comminuta complent: circa
uerò ollas ſic fornaces undique lateribus luto conglutinatis claudunt, ut nul
lus fumus eluctari poſſit: ſed eum totum cuiuſque fornacis os emittat. Dein
de inter teſtudinem & pauimentum collocant arbores uirides: tum oſtium
claudunt, & feneſtellas ſpecularibus obducunt, atque ſic undique muſco & li
mo obturant, ut conclaue nullum argentum uiuum exhalare poſſit: poſtea
lignis accenſis uenam coquunt: quæ tandem exudat argentum uiuum: quod
caloris impatiens, frigoris amans in arborum folia, quibus refrigeratoria uis
eſt, fertur. Excoctor, cùm opus perfecit, ignem reſtinguit, & omnibus refri
geratis oſtium & feneſtellas recludit, atque colligit argentum: quod, quia gra
ue, magnam partem ſua ſponte ex arboribus decidit: & in concauam ſoli par
tem confluit: attamen ſi totum non deciderit arboribus commotis decidet.

Conclaue A. Oſtium B. Feneſtellæ C. Ora fornacum D.
Fornax qualis in conclaui E. Ollæ F.
Fornax qualis in conclaui E. Ollæ F.