Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1 96[Figure 96]
Canalis uerò deuexus, quod ad aſſeres attinet, reliquis duobus diſſimilis
non eſt: eius etiam, ut aliorum, caput primò terra completur, pilisque tunditur: dein­
de aſſere tegitur: tum rurſus, qua oportet, terra iniecta iterum tunditur ut nulla
rima remaneat, per quam aqua cum ramentis metallorum miſta in ipſum penetra
re poſſit: recta enim defluere debet in canalem deuexum, longum ad pedes octo,
latum ad ſeſquipedem: cum eo committitur canalis tranſuerſus atque is ad lacum, qui
extra domicilium eſt, pertinet.
Adoleſcens aut batillo uel trulla metallorum ra­
menta impura, uel lapillos nigros impuros de aceruo ſumit, eosque in canalis
caput inijcit, uel eidem illinit.
Lotor uerò eadem in canali agitat rutro ligneo:
quo modo limus cum aquis permiſtus defluit in canalem tranſuerſum, ramenta
metallorum uel lapilli nigri in canali deuexo reſident: ſed quia interdum ramenta
uel lapilli ſimul cum limo defluunt in canalem tranſuerſum, eum alter poſt ſpacium
ferè ſex pedum aſſere claudit, & limum ſæpe batillo agitat, ut etiam is cum aquis mi­
ſtus effluat in lacum, remaneantque in canali ramenta tantummodo uel lapilli.

Schlaccheualdi & Irbereſdorfi lapilli nigri in iſtiuſmodi canali lauantur ſe­
mel aut bis: Aldebergi ter quaterué: Gairi ſæpe ſepties: nam Schlaccheualdi
& Irbereſdorfi uena, in qua ſunt lapilli nigri ſatis magni, ſub pila ſubijcitur:
Aldebergi, in qua multo minores: Gairi etiam ſaxorum fragmenta, in quibus
uix exigui lapilli interdum conſpici poſſunt: hanc lauandi rationem metallici,
qui tractant uenas plumbi candidi, primò excogitarunt: quæ deinde ex plumba
rijs officinis in argentarias aliasque defluxit.
Certior. n. hæc lauandi ratio eſt que
cribris etiam anguſtis.
Prope hunc canalem area, linteis extenſis contecta eſſe ſolet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index