Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1 145[Figure 145]
Hæc hactenus pluribus uerbis: quæ tamen non intempeſtiue hoc loco
perſecutus uideri poſſum, quod ſine his omnibus metallorum conflatura,
ad quam nunc aggrediar, fieri non poſſit.
Venarum autem auri, argenti, æ­
ris, plumbi nigri in fornacibus excoquendarum quatuor ſunt rationes: una
auri uel argenti diuitum, altera mediocrium, tertia pauperum, quarta earum,
quæ æs uel plumbum in ſe continent: ſiue precioſum metallum in eis inſit,
ſiue illo careant.
Prima uenarum excoctio perficitur in fornace, cuius os ad
tempus clauſum eſt: reliquæ tres in fornacibus, quarum os ſemper patet.
Sed
primò dicam quomodo fornaces ad excoquendas uenas ſint præparandæ:
& de prima excoquendi ratione.
Puluis quidem è quo focus & catinus con
fici ſolent, fit ex carbonibus & terra: carbones pilis ſubiecti contunduntur in
capſa: quæ priore parte ſuperius occluditur tabella, inferius ex eius parte pa
tente carbones in puluerem contriti excidunt.
Pila uerò non ſunt præferra­
ta, ſed lignea prorſus.
Attamen ima parte lato circulo ferreo cinguntur.
Carbones A. Capſa B. Pila C.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index