Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556
page |< < of 599 > >|
1tranſuerſo, in quem fiſtula uel canaliculus eam deferens exonerat, deducta:
materiæ
batillis ferreis à duobus adoleſcentibus agitatæ & concuſſæ pars,
quæ
per ferreas laminas foraminum plenas uel ferreos cancellos penetrans de­
cidit
, ex capſa in obliquis canalibus defluit in alterum canalem tranſuerſum,
& ex eo in aream longam pedes ſeptem, latam duos & dimidium: in qua ru
tro
ligneo à præſide rurſus agitatur, ut pura fiat: id autem, quod cum aqua de­
lapſum
in ſubiecto canali tranſuerſo, uel in recto, qui ipſum excipit, ſubſedit,
tertius
adoleſcens raſtro bidenti radit: quo modo lapilli ſidunt, arenam ina­
nem
aqua rapit in riuum.
Vtilior uerò hæc lauandi ratio eſt: nam quatuor
homines
munus in duabus capſis lauandi exequi poſſunt, eùm proxima ge
minata
ſex requirat: duos enim adoleſcentes, qui materiam lauandam in lami­
nas
inijciant, & batillis ferreis agitent: duos item, qui arenam cum lapillis ni
gris
miſtam ſub lamina rutris ligneis crebro trudant, & in ſupremam capſæ
partem
pellant: duos præſides, qui lapillos nigros eo, quo dixi, modo pu­
ros
faciant.
Verùm laminæ foraminum plenæ loco nunc in capſis infigunt
cancellos
, qui ex ferreis filis tam craſſis, quàm ſecalis calamus eſt, conſtant:
ne
uerò depreſſi pondere ſinuoſi fiant, eos tria bacilla ferrea, quæ ipſis tranſ
uerſa
ſubſternuntur, ſuſtinent: ne batillis ferreis, quibus agitatur materia la
uanda
, atterantur, eis quinque uel ſex bacilla ferrea ſuperimponuntur recta,
& ad capſam affiguntur, ut batilla potius ea quàm cancellos atterant: qui ea
de
cauſa diutius quàm laminæ durant: ipſi certe integri manent, atque etiam
in
bacillorum attritorum locum alia facile reponi poſſunt.
Canaliculus A. Canalis tranſuerſus B. Alij duo canaliculi C.
C
apſæ D. Lamina E. Cancelli F. Batilla G. Alter canalis
tranſuerſus
H. Area I. Rutrum ligneum K. Tertius
canalis
tranſuerſus L. Canalis rectus M.
R
aſtrum tridens N.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index